Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/548

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ECCLESIA SANTONENSIS. * La Cha— A Æ EDIOLANUM Santonum ad flumen Carantonum * civitas episcopalis Aquitaniæ fecunde rente. J.VJL sui> metropoli Burdigala, cujus etiam parlamento subest, caput cst provinciæ seu pagi Sarrto- num, vulgo la Saintonge. Porro hæc urbs & omnis gens Santonum celebrantur a veteribus geogra* phis Strabone, Ptolemaeo, Stephano, Æthico, &c. & a Cæsare commentariorum lib. I. qui collo- cando Santones inter Æduos & Tolosates, videtur eorum fines amplificasse ; scribit enim Helvetiis fuisse in animo per agrum Sequanorum & Æduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a To- lofatium finibus absunt ; quasi Santones non longe a Sequanis, Æduisque, una ex parte ahessent, & a Tolosatibus ex altera ; quod hic dici non potest nisi Bituriges & Pictones, aut etiam Lemovices & Ecolisinenses, qui inter Æduos & Santones positi sunt, Santonibus tribuendo. Idem dicendum de Petrocoris & Nitiobrigibus, qui separant Santones a Tolosatibus. Verum ubi Cæsar dicit Santones non longe abesse a Tolosatibus, non excludit spatium saltem 120. millium pastuum, seu triginta cir- citer leucarum Franciæ. Forte etiam Cæsar jungit Pictones cum Santonibus, non solum quod vicini sint, sed etiam quod hæ nationes pacatæ forent, & pari consensu Romanis obedirent. Certe a Strabone Pictones junguntur Santonis ad Oceanum inter gentes Aquitanicas quæ a Ligeri ad Garumnam exten- duntur. Ceterum Cæsar optime noverat situm statumque Santonum, quorum agros & fines appellat, loca patentia, maximeque frumentaria, & quidem hodie adhuc Santonum pagus frumento abundat ; ferax quoque vini est, & incolarum industria salis habet copiam. Laudatur præterea aDioscoride Abfinthium Santonium, Plinio Absintluum Santonicum, Columellæ lib. 6. herba Santonica, vulgo Stndeenique, quam Elias Vinetus doctus Santo, qui de regione Santonica libro singulari scripsit, frequentem nasci apud maritimos Santonos affirmat. Hoc potissimum Santones ad littus maris positos spectat cucullus Santonicus, cujus meminit Juvenalis, vel Bardo cucullus Santonicus, ut loquitur Martialis libro 14. hujusinpdi enim tegumento uti consueverunt, qui maritima incolunt loca. Mediolanum Santonum more plerarumque civitatum nomen totius gentis jam assiunserat tempore Cornelii Taciti, qui lib. VI. historiæ memorat Julium Ascicanum e Santonis Gallica civitate. Ammianus Marcellinus lib. xv. San* tones eam appellat, ubi de Aquitanica loquens provincia, ampIitudine civitatum admodum culta, addit : Omissis aliis mullis Burdigala & Arverni excellunt, & Santones & Pictavis Multa magnitudinis urbis antiquæ Santonum argumenta supersunt, scilicet amphitheatri, aquæductuum, & formarum, arcuum, parietinæ, pons lapideus Carantono impositus, a Romanis quoque conditus tempore Julii Cæsaris creditur. Nunc ampla quidem est urbs, sed parum populo frequens ; quamvis sit sedes curiæ præsidialis. De hujus urbis antiquitatibus scripsit Samuel Veyrel Santo, cujus opus Burdigalæ est excusum anno 1635.De Santon. Pictavis, &c. habemus opus Armandi Maichin editum an. 1671. apud Angeriacum. Præter hanc urbem oppida insigniora sunt Angeriacum, X Jean dAngeli, Solbifai, Soubrsp, Broagium, Brouage, Tauniacum ad Carantonum, Taunay-Charente, Regianum, Royan, Uliarus infula, Oleront quam Sidonius lib. vm. ep. 6. Olarionem vocat, lepusculis abundat, ex laudato auctore, estque in conspectu Santonicae urbis. Quod spectat ad statum ecclesiasticum Santonum, vetus est sedes episco- palis parochias circiter 500. continens, quæ in antiquis notitiis Aquitanicæ secundæ quartum locum obtinet. Ecclesia major, quæ legitur fundata a Pipino & Carolomagno, S. Petrum patronum habet ; verum an. 1568. pene destructa heterodoxorum fueore diu jacuit, ita ut solum superesset campanile mirandæ prorsus structuræ tuendæ urbi opportunum, cum pilis ecdesiæ exterioribus, elegantis omnino operis, & nonnullis sacellorum arcubus. In capitulo, quod jurisdictionem pene episcopalem habet in 29. ecclesiis parochialibus, sunt quinque dignitates : decanatus, duo archidiaconatus, scholastica & praecentoria, quibus non est annexa præbenda ; quas præter decanatum, confert episcopus, non vero præbendas, quæ sunt viginti quatuor. Santonenses tamen episcopos praebendarum eeclesiæ suæ cathedralis conferendarum participes aliquando fuisse, scilicet Innocentii III. & Gregorii IX. summorum pontificatum ætate, Talæus regius advo- catus iu senatu Parisiensi contendit an. 1680. ex quibusdam istorum pontificum decretis & epistoIis. Nempe Innocentius III. epistola 82. regist. 14. testatur magistrum R. Bovi super quodam canonicatu Xantonensi obtinendo, sub venerabilis fratris nostri N. episcopi & quorumdam canonicorum Xantonen- sium nomine litteras apostulicas impetravisse ; ac infra subjungit : Sane quia ipsius præbendæ medietatem reliquam ad interventum prædicti Xanton. episeopi eidem magistro prædicti canonici contulerunt. Itemque ista : Præsertim cum nec etiam postulet, sedpetatur potius ab univeesis canonicis antedictis, sicut per vi-, ginti trium ipsorum episcop. archidiaconorum & cantoris litteras evidentissime ostendebat. Necnon etiam ista : Verum cum idem magister ad canoniam ipsam vocetur per capitulum sæpe fatum, sicut ipsorum litteræ darius manifestant, nullufque per nos canonicatus fuerit in ecclesia supradicta de novem clericis, pro quibus nostras litteras jam recepit, nisi magister C. Natalis, qui per episcopum & archidiaconum specialiter obtinuit canoniam. Sed ista aliaque suis adducta locis, minime prohibuere quo minus die septima Maii anni 16 8 x. senatus Parisiensis pronuntiaret duas præbendas quas magistri Petrus Soulier die 16. Martii, Xxx iij