Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/549

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ioJ+ ECCLESIA SANTONENSIS. ioj ; Johannes-Jacobus Garrot 3. Septemb. anni 1678. sibi vindicare coeperant, ut de his regaliæ jure Srovisi, non vacasse jure illo regaliæ ; sed eas recte possideri a magistris Guillelmo Doublet & Johanne e Campgrand, quibus resignatæ fuerant, ac pro quibus intervenerant in causam decanus & capitulum ejusilem eeclesiæ, erga quos omnes iidem Soulicr & Garrot damnati sunt expensarum. Cujus decreti vis in eo suit quod praebendas conferre non episcopi sit, sed capituli foret, ac vacante sede Rex in jura tan-* tummodo iucccderet episcoporum. Atque hoc ipsum declaravit Ludovicus XIV. edicto anni 1682. Olim canonicorum numerus erat quadraginta ; & quidem cum Innocentius III. contulisset unam præbendam hac in ecdesia cuidam clerico, scripsissetque decano & capitulo, ut illum haberent pro fratre ac sodali, obtemperare minime voluerunt, contendentes se indultum habere quo cavebatur nenumc- rus canonicorum ultra quadraginta extenderetur. At summus pontifex hoc induho se teneri & ligari negavit, maxime cum canonici eo contcmto plures reoepissent. Gregorius nonus tamen videtur agno- visse legem hanc quadragenarii numeri, scribens decano & sacristæ Engol. cap. ult. de verborum fignstr catione, ut hunc numerum relinquerent iIIæsum, nec praetergrederentur, etiamsi ob redituum augmen- tum plores quam quadraginta possent esse canonici. In urbe & luburbiis sunt septem parochiæ, piurimæque domus quas incoIunt religiosæ familjæ, Domi- nicani, fratres Minores, alii Minores qui dicuntur Recollecti, fratres Hospitalarii, vulgo dela Charitf. Jesuitæ qui collegium moderantur ; presbyteri missionarii, auctoreVincentio dc Paule, seminario clericorum præsunt. Sunt etiam apud Santonas plurima monialium cœnobia, Carmelitarum, sororum S. Claræ, Holpitalariaram, virginum vulgo dictarum de Nostre-Darne. Infra loquemur de nobili prioratu or- dinis Ciuniacensis, qui sancti Eutropii nomen præfert. In tota diœcesi plures sunt abbatiæ, de quibus more nostro scorsim erit agendum, post datam sedulam operam historiæ episcoponim. Porro in ea veteris breviarii rationem parum habebimus, quod sit tantum editum an. 1 5 5 2. At multa nos debere profitemur consiliis præstantium virorum Frontonis de Ia Roche de Guimp Santonensis, & Josephi de ia Jaunie Burdegalenfis canonicorum S. Petri, qui nobis plurima communicarunt. SANTONENSES EPISCOPI. I. EUTROPIUS. « T^UTROPIUS martyr, inquit Gregor. Tur. CHR1STI gl°r, a Mart. c. 3 6. Santonica urbis, a / B. Clemente episcopo (Romano) fertur directus in Gallias ; ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus est, impletoque hujus officii ordine, per- acta incredulis prædicatione, insurgentibus paganis, quos auctor invidiæ credere non permifit, inliso capite rictor occubuit. Ob persecutionis æstum cor- pus sancti martyris caruit decenti sepultura, & cul- tu debito, usque ad seculum vi. quo Palladius San- tonum episcopus, convocatis abbatibus, coepus hoc sacrum, in cujus capite adhuc cicatrix insixæ se- curis apparebat, in basilicam ejus memoriæ dicatam transtulit. Forte basilica hæc, est illa ecdesia sancti Eutropii, quam vetustate fatiscentem LeontiusII. Burdigalensis episcopus circa medium seculum vi. restauravit, ut canit Fortunatus lib. 1. c. 3. Ibi lapsu temporis conditum est celebre monasterium,. quod adhuc exstat in suburbio, estque ordinis Clu— J niacensis, ubi S.Eutropii coepus adservabatur.Hoc coepus Vindocinum transtatum fuisse contendunt Vindocinensesmonachi : atin procellis Calvinianæ hæresis causaexcitatis, ab ejus sectatoribus stammis traditum est. Breviarium Santonense dat S. Eutropio disei- pulum Palladium sanctitate præditum, quem or- dinasse presbyterum habuisseque succestorem fertur ; at ex levissimis, ne dicam nullis argumentis. NuUum S. Palladium Santonensem episcopum invenio in martyrologio amplissimo domini Clau- dii Chatellain. Bailletus autem unicum admit- tit S. Palladium Santon. episcopum, qui VI. sec. floruit. II. S. BlBIANUS, seu VIVIANUS. In vulgatis catalogis S. Bibianus scquitur S. Eu— ANNI l tropium. Eum aiunt ex comite Santonensi factum CHRJSTj esse monachum, & monasteriumcondidissejuxta urbem, sub titulo S. Petri : nunc est prioratus conventualiS canonicorum Regular. S. Augustini, qui nunc unitus est seminario clericorum. Olim non longe ab hoc monasterio erat ecciesia & ad- junctum cœnobium S. Seronio (S. Saloine) martyri Santonensi dicatum, temporibus Caroli ma- gni, quem illuc orationiscausa venisse, dum Santonis moraretur, legimus. Gregorius Tur. lib. de gloria conf. c. 5 8. docet S. Vivianum quiescerein eeclesia sui nominis, quam, cum inchoata esset ab Eusebio & Emerio ejusilem sedisepiscopis, Leon- tius II. Burdegalæ episcopus absolvit ; quamobrem a Fortunato magnas laudes consecutus est. Hoc in Lli a templo erat sepulcrum S. Bibiani ; quod argento Carm. & auro tectum fuisse Leontii & Placidinæ ejus ’conjugis sumtibus narrat idem Fortunatus. Exstat adhuc S. Viviani eeclesia Santonis in suburbio cui nomen dedit, ejusque festum ibi celebratur die 2 8. Augusti ; alibi quoque colitur, & in diœcesi patro- nus est ecclesiarum de Pontibus, de Chesia, de Ruffiaco, dc Brevilleto, de Valle, de Angiaco, de Chervesi, de Baignesseaux, de Bois, Descoyeux, des Eglises, de Coyverts, de Marsaye, &c. Rotomagi habet insignem ecclesiam plebanam seu parochia- lem sub ejus titulo. Meminit Gregorius Turon. libri de S. Bibiano scripti, qui ejus virtutum moles continebat, hoc est miraculorum, maxime erga contractos & aridos : in veteri ms S. Petri Car- notensis legitur epistola sub nomine S. Augustini ad Bibianum epise, Santonensem, qua respondet