Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/390

E Wikisource
Haec pagina emendata est
SECTIO SEXTA


VARIAE DISQUISITIONUM PRAECEDENTIUM APPLICATIONES.





308.

Quam fertilis sit arithmetica sublimior veritatibus, quae in aliis quoque matheseos partibus usum praestent, pluribus iam passim locis addigitavimus; quasdam vero applicationes, quae expositionem ampliorem merentur, seorsim tractare non inutile duximus, non tam ut hoc argumentum, quo plura volumina facile impleri possent, exhauriatur, quam potius ut per aliqua specimina illustretur. In hacce quidem Sectione primo de resolutione fractionum in simpliciores agemus; dein de conversione fractionum communium in decimales ; tum methodum novam exclusionis explicabimus, solutioni aequationum indeterminatarum secundi gradus inservientem; tandem methodos novas expeditas trademus, numeros primos a compositis dignoscendi, horumque factores explorandi. In Sectione sequente autem theoriam generalem generis peculiaris functionum, per totam analysin latissime patentis, quatenus cum arithmetica sublimiori arctissime connexa est, stabiliemus, imprimisque theoriam sectionis circuli, cuius prima tantum elementa hactenus innotuerunt, novis incrementis amplificare studebimus.


Resolutio fractionum in simpliciores.
309.

Problema. Fractionem , cuius denominator est productum e duobus numeris inter se primis , , in duas alias discerpere, quarum denominatores sint , .