Pagina:Gesner novus thesaurus vol1 part1of2.pdf/577

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


BACAR, vel BACARIO, Vas vinarium, simile Bacrioni. Festus. Vid. Gloss. Isid. Baccarium, vas aquarium. Item Bacario, orceoli genus. Hinc BACARIO, Aquariolus, qui huiusmodi munus obibat in domo lenonia, vt lauantibus meretriculis, ministraret in aqua aggerunda et effundenda. Glossae, Bacario, πορνοδιάκονος, meretricibus aquam infundens. De hoc genere hominum vid. Salmas. in Vopisc. Carin. cap. 21. BACAVDAE, vel vt alii, BAGAVDAE, Erant Factiosorum et rebellium cohors, qui solitudines et castra loci situ munita habitabant, et inde in obuios, latrociniis caedibusque grassabantur. Horum nomen primum in Gallia auditum Dioclet. et Maximin. Imperio, Oros. 7, 25. Eutrop. 9, 13. Aurel. Vict. Caes. 39, 17. Saluian. de Gubern. Dei 5 p. 19.

BACAVDICVS, vel BAGAVDICVS, a, um. Eumen. Orat. pro Restaur. Schol. cap. 4 Ciuitas Bagaudicae rebellionis latrocinio obsessa.

BACCA, vel BACA, vt optimi quique libri MSS. habent, ae. f. [ἀκρόδρυον] Generale nomen est, quo omnes omnium arborum fructus designantur. Cic. de Natur. Deor. 2, 127 c. 51 Semen inclusum est in intima parte earum baccarum, quae ex quaque stirpe funduntur. id. de Diuin. I, 116 c. 51 Nec fruges terrae, baccasue arborum cum vtilitate vlla generi humano dedisset natura, nisi earum cultus et conditiones tradidisset. Et Tusc. I, 31 c. 14 Ergo arbores seret diligens agricola, quarum adspiciet baccam ipse nunquam. Cic. de Legg. I, 25 c. 8 Nec solum ea, quae frugibus (i. frumentis) atque baccis terrae foetu profundentur, sed etiam pecudes etc. Etiam Sil. 15, 535 Baccas felices, pro omni genere fructuum arboreorum posuit. ¶2 Interdum minutiores tantum fructus significat, vt tamen ab Acinis quoque distinguantur. Certe distinguere videtur Plin. 15, 24 s. 27, vbi alia acinis caro, alia baccis. Nempe Acini ibi videntur eorum, quae racematim proueniunt, baccae solitariae Et tamen Baccas hederaceas habet Columel. 8, 10, 4. Plin. 15, 24 s. 27 Magna et baccis differentia: aliae namque sunt oliuis, lauris: et alio modo, loto, cornis: alio myrtis, lentisco. Aquisolio enim ac spinae, sine succo: medioque etiamnum genere inter baccas acinosque cerasis. Pomum his primo candidum, vt fere omnibus baccis: mox alius virescit, vt oliuis, lauris: rubet vero moris, cerasis, cornis: deinde nigrescit moris, cerasis, oliuis. Nobilissima Bacca oleae est, de qua Cic. de Diuin. 2 c. 6 Agricola, cum florem oleae videt, baccam quoque se se visurum putat. Oliuae baccas etiam habet Horat. Serm. 2, 4, 69. Tales etiam sunt Virgil. Georg. 2, 183 Siluestres baccae. Ouid. Met. 8, 664 color oliua optima est. Columel. II, 2, 83 Optimum fit oleum ex varia oliua, cum incipit nigrescere. Sunt etiam Ebuli sanguineae baccae Virgil. Ecl. 10, 27. Iuniperi Plin. 12, 7. Lauri baccae Virg. Georg. I, 306. it. Scribon. 3, 262. Multa quoque Plin. 15, 30 s. 39. Cato R. R. 10, 1. Virgas murteas si voles cum bacis servare. Myrti Scribon. 193. Plin 12, 17. Piperis Vitr. 8, 3. Platani Plin. 15, 7. Et bicolor myrtus, et baccis caerula Tinus Ouid Met. IƆ, 98. Tini baccas memorat etiam Plin. 15, 30 s. 39. ¶3 Baccas caprini stercoris dixit Pallad. Ian. 14, 3. ¶4 Baccae a similitudine, dicuntur etiam margaritae. Virgil. in Culice 67 Indi Conchea bacca maris. Indica bacca Petr. c. 55 vbi conf. Not. p. 271 Burm. Hor. Sat. 2, 3, 241

Filius Aesopi detractam ex aure Metellae
Scilicet vt decies solidum exsorberet, aceto
Diluit insignem baccam.

Idem Eod. 8, 14 Nec sit marita quae rotundioribus Onusta baccis ambulet. Claud. Sext. Conf. Hon. 528 — baccis onerat candentibus aures. ¶5 Cum hoc genere baccarum colla ornarent (vid. mox Baccatum monile) hinc ironia quadam an euphemia Baccas vel Bacas etiam dixere collaria ferrea e catenis,vt Carcer illigata duris colla baccis impedit Prud. Περις hymn. I, 46. Attrita baccis colla liber erigit Id. Praef. Psychom. v. 33. vtrobique de catenis: ad vltimum locum vid. N. Heins. Legitur etiam Boiis. BACCALIA, ae. f. Lauri species est, Baccarum fertilissima Plin. 15, 30 s. 39. BACCANS, antis. vt, Baccantia vbera laudant Ouid. Met. 6, 342. Sed al. lactantia. BACCAR, vid. BACCHAR. BACCATVS, Adi. Baccis, i. Margaritis ornatus. Virg. Aen. 1, 659 Colloque monile Baccatum. Sil. 8, 134 Bacatum induta monile. BACCIFER, BACIFER, Adi. [ἀκροδρυοφόρος] Ferens baccas. Plin. 16, 10 Ex omnibus sola baccifera. Hedera baccifera Sen Oedip. 414. Ouid. Amor. 2, 16, 8 Dat quoque bacciferam Pallada rarus ager. i. Oleam, cuius inuentrix fertur Pallas. Sabinus bacifer Sil. 3, 596. quod oliuae ferax ager Sabinorum. Bacifer ex MSS. praefert Heinsius. Taxus baccifera Plin 16, 10. BACCINA, ae. f. Herba Apollinaris Apul. de Herb. cap. 22. BACCVLA, ae. f. Dimin. [ἀκροδρυάριον] Parua bacca. Plin. 25, 8 Omnes colore buxeo, caulibus paruis, flore purpureo, ferunt bacculas paruas, vt capparis. BACCHA, Vinum in Hispania Varro de L. L. 6, 5 p. 79, 19. [...] BACCHAE, BACCHANALIA, etc. vid.BACCHVS. BACCHAR, s. BACCAR, aris; s.

BACCHARIS, is. f. [βάκχαρις] Herba, de qua sic Plin. 21, 6 s. 16 Bacchar quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam Nardum rusticum appellatum. Vnguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos, Aristophanes priscae comoediae Poëta, testis est, vnde quidam errore falso, Barbaricam eam appellabant. Odor est ei cinnamomo proximus. Gracili solo nec humido prouenit. Nonnulli putant, esse eam, quae vulgo Caryophyllos dicitur. Quin etiam videtur ad hoc accedere Dioscoridis interpretatio 3, 49. Virg. Ecl. 4, 19 Errantes hederas passim cum bacchare tellus. Vbi Seruius: Bacchar, Herba est, quae fascinum depellit. Recte. Sic enim ipse Poëta Ecl. 7, 27 Aut si vltra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

BACCHIADAE, [Βακχίαδαι] Populi, qui e Corintho exules in Siciliam deuenerunt, et vrbem inter Pachinum et Pelorum aedificantes, Siculi facti sunt Ouid. Met. 5, 407 Et qua Bacchiadae bimari gens orta Corintho etc. Ab his

BACCHEIS, eidos. Corinthus vocatur Stat. Silu. 2, 2, 34 Qualis