Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/301

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
283

status est valde, transgressorum scilicet tyrannum coram se vocavit et super tali delicto eum arguebat, quod imagines contra preceptum suum spoliavit. At ille: Domine, licitum est michi respondere? Qui ait: Michi bene placet. Quando templum intravi, prima imago manum ad me extendit, habensque in digito annulum, ac si diceret: Istum annulum accipe! tamen ad extensionem[1] manus nolui recipere quousque in digito superscripcionem legi scil. Ego sum generosus, ecce annulus. Statim intellexi superscripcionem, quod voluntas ejus esset, ut annulum acciperem, et ideo accepi. Deinde ad secundam imaginem accessi et cum eam barbam auream habentem vidissem, in corde meo cogitavi et dixi: Pater istius numquam talem barbam habebat, quia sepius eum vidi, et quod sit alcior quam pater racio non dictat. Bonum est et utile, barbam ejus auream auferre. Verumtamen hoc non obstante barbam nolui extrahere quousque suprascripcionem legi: Ego sum barbatus, quia, si quis calvus fuerit, ad me veniat et de pilis meis accipiat. Sicut videtis, calvus sum, et ideo barbam auream propter duo abstuli. Unum est, ut patri suo esset similis, et de barba aurea non nimis superbiret. Secundo, ut per pilos ejus capiti meo calvo subvenirem. Deinde ad terciam imaginem accessi, que clamydem auream habebat. Clamydem abstuli eo quod in hyeme aurum est frigidum, et imago est lapidea, naturaliter lapis est frigidus, ideo si haberet clamydem auream, esset addere frigiditatem frigido, quod esset grave imagini. Item si in estate clamydem haberet, esset nimis ponderosum. Adhuc ei propter ista non abstulissem, donec superscripcionem frontis legissem: Ego sum qui neminem timeo. Cum vero tantam superbiam in eo vidissem, ut humiliaretur abstuli clamydem. Ait imperator: Carissime, quando lex erat data, ut nullus imagines spoliaret, nonne erat in lege promulgatum, quod nullus propter aliquam causam imagines spoliaret? Et ideo quia te intromisisti de eis que ad te non pertinebant, do pro judicio, ut hodie in patibulo sis suspensus. Et sic factum est.

Moralizatio. [6b] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus. Tres imagines sunt tria genera hominum in isto mundo, in quibus deus delectatur, juxta illud: Delicie mee sunt esse cum filiis hominum. Si sancte et juste vivamus, deus nobiscum permanebit. Per primam imaginem, que habet manum extensam, debemus intelligere pauperes ac mundi simplices, qui si sequi debent in curiam principum ac dominorum aliquid expedire, oportet ut manum extensam habeant ad dandum judici[2] munera. Unde munera oculos

  1. ad extensionem] orig. extensionem.
  2. judici] orig. sibi.