Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
284

judicum excecant. Si vero dicatur judici vel suis ministris: Quare a paupere accepisti? statim respondet: Nonne potero cum bona consciencia recipere, quod mihi gratis offertur? Curialis erat in offerendo, et si munus suum non accepissem, michi pro rusticitate esset imputandum, et ideo, ne talia de me dicerentur, munus ejus accepi. Per secundam imaginem intelligere debemus mundi divites, qui per graciam dei ad divicias sunt exaltati. Unde psalmus: De stercore erigens pauperem; et statim ab emulis judicatur: Ecce iste miser habet barbam auream i. e. plures divicias, quam habuit pater ejus. Opprimamus eum! Sive per fas sive per nefas justum talem opprimunt et spoliant, dicentes: Nos sumus calvi i. e. diviciis privati; bonum est, ut rusticus iste dives nobis divicias suas participet. Immo sepius illum jugulant, ut bona sua auferant, ad Tim.: Cupiditas est radix omnium malorum. Per terciam imaginem cum clamyde aurea debemus intelligere homines in dignitate constitutos, sicut sunt prelati ecclesie et judices terreni, qui habent legem custodire, virtutes inserere et vitia extirpare. Unde malefactores, qui noluerunt subjici discipline contra prelatos suos et seniores, se erigunt ac conspirant dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Luc.: Judei videntes Christum miracula facientem et eos arguere, quod contra legem committerent, statim de morte ejus conspirabant. Tales conspiratores qui sic hominem bona fama et virtutibus spoliant mala morte hic vel alibi morientur. Studeamus ergo vitam nostram etc.




Cap. 9.

De naturali malitia per mansuetudinem superanda.

Alexander regnavit prudens valde, qui filiam regis Syrie in uxorem accepit, que filium pulcherrimum ei peperit. Crevit puer, et cum ad etatem legitimam pervenisset, patri suo semper insidias fecit et per omnia mortem ejus [7] quesivit. Imperator de hoc admirabatur, venit ad imperatricem et ait: Carissima, dicas secure sine timore secretum cordis tui michi, utrum de aliquo[1] preter me polluta fuisti? At illa: O domine, quare a me talia queris? Qui respondit: Filius tuus semper mortem meam querit et ideo miror, quia, si esset filius meus, talia non attemptaret. At illa: Novit deus, quod nunquam ab alio preter te sum polluta, et hoc parata sum per omnem viam probare. Iste est verus filius tuus; sed quare te persequitur,

  1. aliquo] orig. aliquo quam.