Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/303

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
285

penitus ignoro. Rex cum hoc audisset, cum omni mansuetudine filio suo locutus est dicens: O bone fili, ego sum pater tuus; per me mundum intrasti, et heres meus eris. Quare michi minaris? In deliciis nutrivi te et omnia mea tua sunt. Desine, inquit, ab ista iniquitate, et noli me occidere. Filius non acquiescens dictis ejus, de die in diem malicia ejus contra patrem crescebat, et nitebatur semper occidere eum et publice et private insidias ei imponere. Pater hoc videns in locum desertum perrexit et filium suum secum duxit portansque gladium in manu sua dicens filio suo: Accipe gladium istum et interfice me hic, quia minus scandalum est tibi in occulto me occidere, quam in publico. Filius hec audiens statim gladium a se projecit et coram patre genua flexit cum fletu magno misericordiam ab eo petens, ait: O bone pater, peccavi in te, quia male egi; iniquitatem feci. Jam non sum dignus vocari filius tuus. Peto, ut remittas michi et me diligas et ammodo ero filius tuus dilectus, et per omnia secundum tuam voluntatem ministrabo tibi. Pater hec audiens cecidit super collum ejus et osculatus est eum et ait: O fili dilectissime, ammodo non pecces, esto michi fidelis filius, et ero tibi graciosus pater. Et hoc dicto induit eum vestimentis preciosis, et eum secum ad domum duxit et magnum convivium satrapis imperii fecit. Post hec per paucos dies vixit et vitam in pace finivit, filius vero regnum obtinuit et satis prudenter regebat. In fine vero vite ejus cum mori deberet, vexillum per totum imperium portari fecit et omnibus ostendit, in quo scriptum erat: Omnia transiunt preter amare deum.

[Moralisatio.] Carissimi, imperator iste est dominus noster Jhesus Christus. Filius, qui patrem persequitur, est malus Christianus, qui est filius dei [7b] legitimus per virtutem baptismi. Mater pueri est sancta ecclesia, a qua baptismum et nostram salutem accepimus, quibus peccator perversus et a deo per peccatum elongatus querit mortem Christi. Quod ipse sit pater, patet Deuter. xxxii: Nonne ipse est pater tuus etc. Tociens ergo Christianus querit mortem Christi, quociens contra ejus preceptum perpetrat. Unde duxit te in desertum hujus mundi, in quo deserto non tantum obtulit se mori, sed mortuus est propter peccata nostra. Unde propter ejus amorem et tue[1] anime salutem deberes resistere peccatis et ei fideliter servire. Pater dedit ei gladium, ut eum occideret. Sic deus dat tibi gladium hoc est liberum arbitrium quo poteris portare amorem ejus et gratiam, vel simpliciter eum a te expellere. Fac ergo tu, sicut fecit ille filius!

  1. tue] orig. sue.