Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/322

E Wikisource
Haec pagina emendata est
304

quando non? At ille: Numquam nidum dimittit, nisi propter unam causam. Est enim alia avis, que est inimica ejus, que die ac nocte laborat, ut ejus nidum fedet ac ova ejus violet. Avis vero, que est in nido, cum viderit [17b] ova fedata aut nidum deturpatum, statim extra nidum pre dolore volat et tunc mare perturbatur et ventus valde impetuosus excitatur. Et nullo modo tunc temporis ad mare intrandum festinare debetis. At illi: Domine, et quod remedium poterit ad hoc fieri, quod avis, que est inimica, non appropinquat nido suo et sic per consequens poterimus secure transire? At ille: Non est res sub celo, quam illa avis, que est inimica, tantum odit, sicut sanguinem agni. Nidum exterius et interius cum dicto sanguine aspergite, et quamdiu ibi gutta una illius sanguinis remaneat, avis, que est inimica, numquam audet nido ejus appropinquare, et sic avis in nido suo remanebit et tunc mare erit in tranquilla pace et poteritis ad terram sanctam transire et secure redire. Ista audientes sanguinem agni acceperunt et nidum interius et exterius cum dicto sanguine aspergebant et ad terram sanctam perrexerunt et sani et incolumes redierunt omnes. Imperator videns, quod omnia negocia tam prudenter adimplevisset, eum ad miliciam et divicias magnas promovit.

[Applicacio.] Carissimi, imperator iste est pater celestis, qui legem edidit, ut[1] quicumque tres ictus in porta dederit scilicet oracionem jejunium et elemosynam, in introitu ecclesie militantis miles poterit esse et per consequens vitam eternam obtinere. Guido pauper potest dici quilibet homo pauper et nudus de utero matris sue egressus, quid dat tres ictus in ecclesie porta, quando baptismum petit. Unde quilibet christianus deo promittit sex ministeriis ministrare. Primum est custodire corpus principis i. e. Christi. Et quomodo? Sicut fecit Guido. Primo debet esse ornatus bonis virtutibus, ne aliqua temptacio intret cameram cordis tui et offendat dominum nostrum Ihesum Christum. Et parvum caniculum bene latrantem habeas i. e. conscienciam sanam, que continue contra vicia murmurat. Et ideo dicit apostolus: Omne, quod fit contra conscienciam, edificat ad gehennam. Secundum est, lectum cordis bene preparare per opera misericordie, lintheamina mutare i. e. vicia in virtutes omnino variare et sordes peccatorum lavare per cordis contricionem et cameram cordis tui semper mundam custodire, ut nichil offendat oculos principis scil. corporis domini nostri Ihesu Christi, cui corpori te obligasti munde custodire, [18] deinde bis in ebdomada pedes lavare scil. per confessionem et satisfactionem et per bonas affectiones ei placere.

  1. ut] orig. et.