Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/321

E Wikisource
Haec pagina emendata est
303

dictum: mustum erit bonum, vinum est bonum, acetum fuit bonum. Imperator cum vidisset, quod tam prudenter judicasset potum, dixit ei: Carissime, vade per regna et castra et invita omnes amicos meos ad convivium, quia jam instat festum natalis domini, quia hoc est quartum ministerium tuum. Ait ille: Domine, presto sum. Perrexit igitur per castra et regna et nullum amicum imperatoris invitabat, sed omnes inimicos ejus. Ita quod in vigilia natalis domini aula imperatoris de inimicis impleta est. Imperator cum omnes inimicos suos vidisset, commota sunt omnia [17] viscera ejus, vocavit Guidonem et ait ei: Carissime, nonne michi dixisti, quod scires homines invitare ad convivium? At ille: Eciam, domine. Cui imperator: Et ego dixi tibi invitare omnes amicos meos et tu invitasti inimicos. At ille: Domine, licitum est michi respondere? Quocumque tempore vel quacumque hora in anno amici tui ad te venerint, cum gaudio recipiuntur. Non sic est de istis, quia sunt inimici tui. Unde eos huc duxi ut per bonum vultum et per bonum convivium de inimicis fiant amici. Et sic factum est; antequam erat convivium factum, facti sunt omnes amici ejus. Imperator gavisus est valde et ait: Carissime, benedictus dominus! inimici mei facti sunt amici. Impleas quintum ministerium tuum! Fac michi et amicis meis ignem sine fumo! At ille: Domine, presto sum. Quid fecit ille Guido? In estate ligna ponebat in ardore solis, et tantum erant desiccata, quod quam cito ardere inceperunt, statim dabant ardorem flamme[1] sine fumo, ita quod calefactus est imperator cum omnibus amicis suis. Deinde ait imperator Guidoni: Jam restat ultimum ministerium. Si hoc prudenter adimpleveris, te ad divicias et honorem promovebo. At ille: Domine, quotquot voluerint ad terram sanctam pergere, ad litus maris me sequantur. Viri, mulieres ac parvuli hec audientes quasi infiniti secuti sunt. Cum autem illic venisset, ait populo: Carissimi, videtis in mari ea, que ego video? At illi: Ignoramus. At ille: Ecce in mari rupes est magna. Levate oculos et videte! At illi dixerunt: Domine, nos satis aperte vidimus, sed, cur hoc dicitis, ignoramus. At ille: In illa rupe est quedam avis continuo in nido suo residens, que semper habet in nido septem ova, in quibus multum delectatur. Natura avis est talis: quamdiu in nido residet, totum mare est tranquilla pace;[2] sed si contingat, avem extra nidum volare, totum mare perturbatur intantum, quod, si tunc aliquis mare pertransierit, sine dubio submergetur; sed quamdiu residet in nido, si quis tunc transiret, sine periculo iret et rediret. Et illi: Quomodo poterimus scire, quando avis residet in nido suo et

  1. flamme] orig. flammis.
  2. pace] orig. potestate.