Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/324

E Wikisource
Haec pagina emendata est
306

divitibus sine acceptacione, propter quod et panis cotidianus dicitur. Item panis, sicut dicunt philosophi, precipue habet virtutem nutriendi, cujus signum est, quia ejus comestio non parit fastidium comedendi. Sic est panis Christi, de quo Eccles. xxiv: Qui edunt me, adhuc esurient. Item sicut panis triticeus est cibus adultorum, non parvulorum, sicut dicit apostolus, ita corpus Christi est cibus spiritualis eorum, qui creverunt in fide et virtutibus. Deinde queritur: Qui debent comedere istum panem? Certe illi, de quibus dicitur in evangelio: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Deinde queritur: Quomodo panis Christi potest converti in corpus Christi? Ecce ratio est nutrix, que nutrit puerum. Si nutrix famem pateretur et lacte careret, puer inediam[1] sustineret vel cito deficeret. Si vero in tanta penuria dentur ei feces ad bibendum, ille feces per os potate mutantur in sanguinem ad robur mulieris et in lac ad nutriendum puerum. Et si hoc facit natura in muliere, quanto magis virtus supra naturam in sacramento altaris, et per os sacerdotis loti i. e. Christi, per verba de ore exeuncia mutatur panis et vinum in carnem et sanguinem. Sed de indigne sumentibus potest dici illud Genesis: Fera pessima devoravit filium meum. Psalmista: Os peccatoris et dolosi super me apertum est. Vinum est sanabile homini sano [infirmativum] homini egroto, immo poterit esse causa mortis. Eodem modo corpus Christi anime sane est vita, anime peccatrici est mors. Item percussi sunt de Bethsamitis lxx viri famosi et duo milia plebis, eo quod vidissent archam nudam, et potest dici, quod non peccaverunt videndo, quibus non erat prohibitum videre. Videamus ergo, ut munde et honeste custodiamus corpus principis i. e. Christi. Secundum ministerium, quod promisimus, est vigilare in bonis operibus, quando alii dormiunt in peccatis, [19] sicut scriptum est: Vigilate, quia nescitis, qua hora filius hominis veniet. Et Paulus dicit ad Ephes.: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Unde, carissimi, debetis scire, quod viatores aliqui surgunt ad primum gallicantum, aliqui ad secundum et aliqui ad tercium et aliqui in aurora, quando pulli clamant et dicunt: Non est amplius dormiendum! Ecce pulli clamant: Surgamus! Primi galli fuerunt prophete, qui surrexerunt, ut Christum in carne viderent, et non viderunt. Secundi galli sunt apostoli et evangeliste, qui Christum viderunt. Tercii galli sunt predicatores minores et fratres beate Marie dei genitricis de monte Carmeli et alii qui verbum dei predicant, et augustinenses et plebani. Isti sunt pulli, qui clamant et di-

  1. inediam] orig. mediam.