Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/325

E Wikisource
Haec pagina emendata est
307

cunt: Surgite, vigilate, sicut domino promisistis in bonis operibus! Dormite, quando alii vigilant, hoc est a peccatis cessate, quando alii in malis operibus vigilant, sicut latrones fures et luxuriosi. Vigilate in estate i. e. cum vita vestra[1] fuerit in corpore, et provideatis omnia necessaria pro animabus vestris, ut cum hyems mortis advenerit, poteritis cum domino feliciter requiescere. Tercium ministerium est gustare bonum potum. Potus iste est penitencia sive martirium pro dei amore. Unde salvator Matth.: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? At illi: Possumus, scil. calicem penitencie aut martirii. Fuit bonum tempore suo acetum i. e. bonum erat sanctis in celo, qui in hoc mundo vixerunt, qui penitenciam fecerunt, carnem suam domabant. Et ideo in celo jam regnant. Est bonum vinum; scil. hoc est dictum: bonum est nobis, ut penitenciam agamus, per quam poterimus ad eternam gloriam pervenire. Erit bonum scilicet quando caro cum spiritu in die judicii resurget et vitam eternam intrabit. Dominus habet unam tabernam de optimo vino scilicet celeste gaudium, et signum pulchrum ante tabernam scilicet crucem. Sed ita est, quod quando multitudo emencium confluit, tunc tabernarius care vendit vinum, et quando cessat emendi copia, tunc oportet quod vendat pro levi precio, vel quod retineat omnino sibi. Dominus vero post resurrexionem suam communicavit vinum suum mittendo spiritum sanctum, et tunc confluxerunt euntes catervatim, scilicet per predicacionem apostolorum et aliorum sanctorum conversi sunt ad fidem, et tunc tabernarius [19b] id est dominus noster Ihesus Christus care vendidit vinum suum id est gloriam paradisi. Nonne Petrus, qui crucifixus fuerat, valde care emit illud vinum, et Paulus et Laurencius ceterique martires, qui morti tradiderunt corpora sua pro fide Christi sustinenda et multiplicanda? Sed modo cessat multitudo emencium, et ideo oportet quod Christus pro levi precio vendat gloriam suam aut quod retineat sibi. Et ideo gustemus in presenti vita potum penitencie, et perveniemus ad bravium vite eterne. Quartum ministerium est invitare homines ad convivium. Ille invitabat inimicos etc. Sic quilibet nostrum tenetur invitare inimicos Christi ad vitam eternam juxta illud: Non veni vocare justos, sed peccatores. Sic tu debes per bona exempla et opera peccatorem instruere et deo reconciliari. Sed aliqui peccatores sunt lapides molares, qui non poterunt de levi moveri, immo sunt quasi catenati; sicut Herodes misit Petrum in carcerem et in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus duabus catenis et custodes ante ostium custodiebant carcerem.

  1. vestra] orig. tua.