Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/334

E Wikisource
Haec pagina emendata est
316

nibus suis scriptas uxori dirigit in hunc modum: [23] In quantum est tibi cara vita tua, mox, ut istas litteras receperis, puerum hunc necabis. Dum vero pergens in quandam ecclesiam hospitatus fuisset et super banchum quiesceret, et bursa,[1] in qua erat littera, dependeret, sacerdos curiositate ductus, bursam aperuit et legens scelus abhorruit, et radens subtiliter, ubi dicebatur: Puerum hunc necabis, scripsit: Filiam nostram in uxorem ipsi dabis. Cumque regina istas litteras legisset et regis sigillo munitas videret et de manu imperatoris scriptas esse cognosceret, convocatis principibus nupcias celebravit, et suam filiam eidem in uxorem dedit; que nupcie Aquisgrani celebrate sunt. Dum autem Cesari Conrado narraretur, quod solempniter nupcie filie sue essent celebrate, ille obstupuit, et cum a duobus armigeris et duce et sacerdote veritatem comperisset, ordinacioni dei resistendum non esse vidit, et ideo pro puero mittens eum esse suum generum approbavit et post in imperio regnare instituit.

[Moralizacio.] Carissimi, iste imperator est deus pater, qui propter peccatum primi parentis iratus erat et eum a paradiso expulit, qui fugiens in silvam istius mundi habitavit. Sed deus volens venari circa animas, misit filium suum in silvam istius mundi, quando carnem assumpsit de virgine gloriosa, qui in nocte natus. Rex, qui audivit vocem dicentem sibi: Accipe, accipe, accipe, potest dici quilibet homo, qui deberet esse rex sui ipsius seipsum regendo, quantum ad salutem corporis et anime sue. Unde cuilibet nostrum dictum est: Accipe etc. Per primum Accipe debemus intelligere, primo, quod accepisti animam ad dei similitudinem creatam. Per secundum Accipe corpus cum quinque sensibus et omnia quatuor elementa parata tibi ad ministrandum. Per tercium Accipe, quod si fideliter deo ministraveris, vitam eternam accipies. Carissimi, attendite diligenter ad ista tria Accipe. Unde celum dicet tibi, que est prima vox: Ministro tibi lucem per diem, ut vigiles, tenebras per noctem ut pauses; alterno tibi tempora, ut varietates tedium tollat. Terra dicet: Te porto, te nutrio, te pane conforto et te vino letifico, diversis animalibus mensam tuam repleo. Aqua tibi dicet: Potum tibi prebeo, sordes tuas lavo et diversa genera piscium ad usum tuum ministro. Aer dicet: Vitalem flatum tibi prebeo [23b] et omne genus avium tibi mitto ad tuum obsequium. Vox admonentis est mundus, cum dicit: Vide, homo, quomodo amavit te, qui propter te fecit me. Servio tibi quia factus propter te. Accipe benignitatem, redde caritatem! Vox comminantis est, cum dicit ignis: A me combureris, aqua: A me submergeris,

  1. bursa] orig. bursam.