Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/335

E Wikisource
Haec pagina emendata est
317

terra: A me absorberis, infernus: A me deglucieris. Secunda vox: Redde etc. Quid reddere debes? Primo certe deo animam mundam, quam deus ad suam similitudinem creavit et per ejus passionem redemit. Per secundum Redde quid debes reddere? Certe divina precepta serviendo decimas oblaciones et totum corpus in ejus servicio voluntarie te offerendo ut poteris dicere cum Ps.: Reddam tibi vota mea. Per tercium Redde intelligas, quod deo debes reddere primo totum corpus tuum, ut eum diligas toto corde, tota anima, tota mente, ut sis paratus pro ejus amore omnia pacienter tolerare secundo ut diligas proximum tuum sicut teipsum. Tercia vox: Fuge etc. Per primum Fuge debes intelligere, quod fugere debes diabolum per opera misericordie et humilitatis, mundum per paupertatem, carnem per jejunium et castitatem. Per secundum Fuge intelligas, quod, in quantum poteris, vitare debes peccata et propriam voluntatem et mundi vanitatem et consorcium malorum. Per tercium Fuge intelligas, quod fugere debes infernum et ejus penam per contricionem, confessionem et satisfactionem, quia puer natus est nobis, cujus imperium super humeris[1] ejus. Puerum istum Ihesum Christum multi persequuntur et ipsum, quantum in eis est, cum viciis et concupiscenciis occidunt. Sed duo armigeri scil. potencia divina et sua gracia a cordibus talium puerum Ihesum rapiunt, quia puer Ihesus non libenter quiescit nisi in loco mundo. Puer Ihesus ponitur in arbore scil. in ecclesia, ubi dux bonus prelatus eum inveniet per opera meritoria et nutrit munde, sed homo miser non timens deum accipit eum in altari, et tunc poterit de eo dici, quod dicitur genes. xvi. de Joseph: Fera pessima devoravit filium meum i. e. Christum. Si vis ergo tute procedere, occide leporem scil. carnem tuam i. e. carnales affectiones per oracionem, jejunium et elemosynam, et sic extrahe cor tuum, ut puer Ihesus poterit salvari et tecum manere, et filiam tuam i. e. animam desponsare. [24] Sed sepius contingit, quod homo recidivat et litteras scribit manu propria etc. Littere iste sunt cogitaciones male et perverse ad perpetrandum mala, per que puer ille omnino a te extinguatur; et istas litteras scribit uxori i. e. carni appetendo gulam [et] luxuriam, sed sacerdos discretus scil. confessor atque predicator debet aperire sacram scripturam et stilum litterarum i. e. malorum operum mutare per penitenciam, et tunc puer Ihesus sine dubio tuam animam desponsabit. Ad quam desponsacionem principes erunt vocati scil. virtutes cardinales et theorice et sic poteris cum Christo regnare.



  1. humeris] orig. humerum.