Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/354

E Wikisource
Haec pagina emendata est
332

pertate, cum qua egredietur et inveniet quod eque ponderabit. Sicut pauper ingreditur, sic pauper egreditur. Ecclesiastici secundo. [Sicut] egressus est nudus de utero matris sue, sic revertitur et nichil aufert secum de labore suo. Item pone in una parte statere tempus quo peccasti, et tunc quero, sicut Christus quesivit a patre filii infirmantis, quando ei accidit. Respondit ei pater: Ab infancia etc. ut patet. Et ego quero a te: Quando incepisti peccare? Heu respondebis: Non heri nec pridie sed ab infancia. Pone ergo tempus peccati in una parte et minus ponderabit. Non ergo transilies stateram, sed bene pensa quomodo? pone ad aliam tempus penitencie. Sed nescis, quamdiu possis penitere. Ideo multiplica opera penitencie, ut eque ponderent tuis malefactis, sicut dicit Zacheus: Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Non ergo transilias ultra istam stateram, hoc est, non nimis cupias ultra que sunt necessaria victui. Sicut legitur de vulture: Vultur cum ceperit predam, probat an totam predam possit secum portare et cum ea volare vel non, sed non dividit, et tantum secum portat quod possit secum volare, et sic habet de preda quod sibi sufficit. Eodem modo homo deberet facere. Multi sunt, qui divicias pro preda ponunt; ut divites fiant, nocte dieque laborant, aliena rapiunt, et cum habuerint, in abscondito ponunt et per illam detinentur, quod ad deum volare non possunt; et hec est magna fatuitas, quod illis utuntur, que secum portare non possunt. Dividatur ergo preda scilicet divicie, et sibi necessarium teneat; residuum det pauperibus, et sic poterit ad deum volare. Secundum est: Ignem cum gladio ne foveas, id est iracundum cum [31b] verbis asperis ne provoces. Ira enim comparatur igni, quia, cum aliquid iracundo deficit, statim inflammatur. Iste ignis non est fovendus gladio. Gladius vero est lingua hominis, que ad modum gladii materialis lata est et acuta ex utraque parte. Psalmista: Lingua eorum gladius acutus. Est enim de iracundo sicut de calce. In calce est calor sopitus; si superponatur aqua, statim inflammatur et fumum exire facit. Si de iracundo, in quo est ira sopita; cum audierit verba aspera, statim inflammatur et fumum ire et rixe exire permittit, et ideo ignem non debemus fovere cum gladio. Tercium est: Coronam ne carpas, id est leges civium ne reprehendas. Civitas, in qua sumus, est ecclesia. Leges hujus civitatis sunt doctrine ecclesie, quas nullus sapiens debet reprehendere, sed humiliter audire et imitari; sed ista doctrina multos habet reprehensores, quod patet ex eo, quod habet paucos auditores, et ideo nobis est necesse, verba dei audire et ejus precepta et nobiscum firmiter