Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/355

E Wikisource
Haec pagina emendata est
333

retinere, si cupimus ad eternam patriam venire. Quartum est: Cor avicule ne comedes, id est de nulli adversitati temporali tristiciam, odium, invidiam in corde tuo habeas, quia Proverbiorum xv dicitur: Sicut vermes ligno et tinee vestimento, sic tristicia viri nocet cordi. Homo ergo se jungat deo per bonam vitam et semper habeat in corde recentem memoriam et sic nullum dolorem senciet, immo plus de adversitate gaudebit. Ibant apostoli gaudentes etc. Quintum est: Cum profectus fueris, non redeas, id est cum a statu culpe recesseris non redeas ad vomitum peccati. De ista sapiencia habetur Eccles. xxi: Fili, peccasti, non adjicias iterum. Sed timeo, quod multi sunt ad modum canis, de quibus loquitur Petrus: Sicut canis reversus ad vomitum suum, sic peccator, qui iterat vias suas malas. Item est de multis sicut de vipera. Vipera enim volens copulari cum lampreda, fugit venenum. Tunc vipera in quodam loco venenoso evomit et sic copulatur ei et post redit ad venenum. Sic multi volentes Christo copulari in altari evomunt venenum, dum peccata confitentur; sed postea redeunt ad illud. Unde de talibus dicitur Proverbiorum xvi: Sicut canis revertitur ad vomitum etc. Sextum est: Per viam publicam ne ambules. Via publica est via peccatoris, per quam major pars mundi transit, quia lata est. Mathei vii: [32] Spaciosa est via, que ducit ad perdicionem, et multi sunt, qui ambulant per eam. Unde notandum est, quod alique sunt bestie, que numquam per viam rectam ambulant, ne canibus insequantur. Sic debet homo, dum est in mundo et[1] in periculo, propter canes infernales [fugere], qui eum sequuntur, sicut dicit Psalmista: Circumdederunt me canes multi. Fugiendum est de tali via, quia ibi sunt venatores diaboli, qui triplici genere venacionis utuntur. Tria enim sunt genera venacionis et omnia sunt dolo plena. Primum genus est, qui venantur bestias fugitivas; et isti faciunt foveas, ut eas capiant. Fovee iste sunt usure et bona temporalia ut mendacia, falsa juramenta ac deceptiones, in quibus cupidi decipiuntur. Secundum genus venacionis est, qui venantur aves. Isti ponunt laqueos, qui sunt falsi advocati et placitatores[2] ac judices qui per munera corrumpuntur, qui faciunt leges, ut capiant pauperes. Tercium genus est piscatorum, qui ponunt recia sua ad accipiendum omne genus humanum. Isti sunt luxuriosi. Mulieres sunt recia diaboli, per que fere de omni statu capiuntur aliqui. Septimum est: Hyrundinem garrulantem in domo non permittas habitare, scilicet peccatum in corde, contra quod semper murmurat consciencia; sicut habetur de Jona; quamdiu erat in navis

  1. et] orig. est.
  2. placitatores] orig. placitores.