Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina emendata est
351

suo. Ipsa sic privata ad magnam egestatem pervenit intantum, quod quasi desperata hinc inde ambulabat et panem suum mendicabat. Hoc audiens sponsus ejus misertus est ejus et nuncium ad eam misit, qui eam revocaret et ei diceret: Veni ad dominum tuum secure, noli timere! Illa vero renuit et dixit: Dic domino meo quod ad eum venirem libenter, sed non possum. Si querat dominus meus causam quare recuso, dic ei: Quia lex est talis: Si vir uxorem habuerit et fornicata fuerit cum altero, dabit ille ei libellum repudii et non revertetur ad eum ultra. Ego vero jam libellum repudii recepi, quia fornicacionem commisi, ideo non redire potero ad eum. Ait nuncius: Dominus meus est ultra legem, ex quo legem constituit, et ideo, ex quo misertus est tui, secure ad eum venire[1] poteris. At illa: Quale signum dabit ipse michi, quod secure ad eum venire potero? Si tantum istud ostenderet, secura essem, videlicet quod veniret dilectus meus ad me et osculetur me osculo oris sui, tunc sum secura, quod recipiet me in graciam suam. Dominus cum per nuncium hoc audisset, consilium super hoc habebat cum omnibus satrapis curie sue et regni. Tandem consultum est, ut mitteret virum sapientem pro ea, ut reduceret eam, et non est inventus unus in toto regno qui se de hac re intromittere vellet. Vir ejus cum hoc audisset, ad eam nuncium destinavit, qui diceret: [39] Quid faciam tibi? Non est inventus aliquis, qui te vellet ad me reducere! Illa hoc audiens flevit amare, quod non est inventus, qui eam reduceret. Vir ejus cum audisset de ejus lamentacione, perrexit ad patrem suum et ait: Domine mi, si vobis placet, ego ibo ad sponsam meam, et a miseria et dolore suo liberabo eam, et ad placitum vestrum reducam. Ait pater: Vade in fortitudine tua et reduc eam. Misit ante nuncium ad eam, qui ei diceret: Jam gaude, quia ecce ego venio et reducam te. Soror senior, scilicet Justitia, cum hoc audisset, processit ante regem et ait: Domine, justus es et rectum est judicium tuum; ego sum Justicia filia tua, recte judicasti illam meretricem, ut amplius non esset sponsa fratris mei, et ei libellum repudii dedisti. Justiciam ergo teneatis, et si contra justiciam operatus fueritis, dico vobis, non ero filia vestra Justicia. Hiis dictis venit secunda soror, scilicet Veritas, et ait: Pater mi, veraciter illam meretricem judicastis, que cubile fratris nostri per adulterium violavit. Si eam velitis reducere, facitis contra veritatem, et si sic, sine dubio non ero filia vestra Veritas. Hec audiens tercia soror, scilicet Misericordia, venit ad patrem et ait: Domine, ego sum Misericordia filia tua. Fac ergo misericordiam cum

  1. venire] orig. venere.