Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/376

E Wikisource
Haec pagina emendata est
354

erat pax inter deum et hominem. Justicia dicebat Misericordie: Regnare volo, quia dominus Salomon immortalis est et justus et non erit periturus. Unde jus meum nullam prescripcionem includit et diuturnitas temporis non attenuat, sed pocius confirmat. Respondit Misericordia: Verum est, quod immortalis es et perpetua, sed in futuro non modo. Ego volo pro ea intercedere, [40b] quia penitenciam jam agit,[1] et sicut tu es filia patris mei Justicia, sic et ego sum filia ejus Misericordia, et ideo racio dictat, ut me audiat sicut et te. Videns ergo filius sapiens istam discordiam inter sorores dixit Justicie: Paratus sum tibi satisfacere, ut prevaleat oracio Misericordie. Ait Justicia: Michi placet, sed vellem scire quomodo. Ait filius: Incarnari volo et naturam humanam assumere. Numquid hoc sufficit? Et dixit filia Justicia: Non. Dixit filius: Circumcidi volo, famem et sitim pati, temptari, tristari, tedium pati, sanguineum sudorem stillare; numquid hec tibi sufficiunt? Et respondit illa, quod non. Dixit filius Justicie: Volo colaphis cedi et alaphis flagellari, volo conspui, deridi et derelinqui et despici etc. Numquid hec tibi sufficiunt? Respondit Justicia, quod non. Crucem volo portare et manibus et pedibus perforari et ligari. Numquid hec tibi sufficiunt? Et illa: Non. Aceto potari volo, totum sanguinem exhauriri et in cruce mori, mortuus lancea perforari latus, deinde a mortuis resurgere, celum ascendere, locum sponse mee preparare. Numquid hec tibi sufficiunt? Et illa: O bone frater, ut video et secundum quod audio, plus diligis sponsam tuam, quam teipsum. Jam que dixisti sufficiunt. Tunc filius dixit ad Misericordiam: Si omnia ista que dixi et que in corde meo posui fecero et sponsa mea ista contempserit, numquid iterum pro ea me interpellabis? Et illa: Non nisi egerit penitenciam. Qui ait: Michi bene placet. Quociens homo peccaverit, si penitenciam post hoc egerit, misericordiam super eum habebo. Hiis dictis fecit sorores vocari, scilicet Justiciam, Veritatem, Misericordiam et Pacem et osculate sunt adinvicem. Tunc filius omnia promissa adimplevit et regnum celeste ei dedit. Unde Bernardus ait valde solempniter ipsam excitans sponsam ad considerandum graciam sibi a domino impensam. Dicit enim: Vide o sponsa in cruce sponsum tuum capite inclinatum ad osculum, manuum extensionem ad amplexus, lateris apercionem ad affectum, tocius corporis exposicionem ad contemptum. Hausit igitur de proprio sanguine suo, et obtulit patri suo munus pro dulcissima sponsa sua. Suscepit ergo pater celestis preclarum munus de manu filii, per quod salvati sumus ad vitam eternam. Ad quam etc.



  1. agit] orig. ait.