Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/377

E Wikisource
Haec pagina emendata est
355


Cap. 56. (48.)

De memoria mortis.

[41] Quidam princeps erat qui multum delectabatur venari. Accidit semel, quod cum ad venandum perrexisset, casu mercator quidam per eandem viam secutus est, vidensque principem formosum et graciosum vestimentis preciosis indutum, ait in corde suo: O domine deus, homo iste multum tibi tenetur; ecce quam formosus est et strenuus et graciosus, et omnes, qui sunt in ejus comitatu, honeste induti. Hiis cogitatis dixit uni ex familia principis: Dic michi, carissime, dominus vester qualis est? Qui ait: Est dominus multarum terrarum, et potens valde in auro et argento ac familia. Ait mercator: Multum tenetur ipse deo; formosus est et sapiens inter omnes, quos umquam vidi. Ille hoc audiens occulte omnia verba mercatoris domino suo narravit. Dominus vero circa horam vespertinam, cum domum rediret, mercatorem rogavit, ut secum pernoctaret. Ille hoc non audebat resistere et cum principe ad civitatem perrexit. Cum vero castrum ejus intrasset, tot divicias, tot pulchras cameras auro depictas vidit, quod valde admirabatur. Cum autem hora cenandi adesset, princeps mercatorem juxta suam dominam in mensa collocari fecit. Mercator autem cum dominam vidisset tam pulchram et tam graciosam, quasi extra se raptus fuit et ait in corde suo: O deus meus, princeps omnia, que desiderat cor suum, habet, uxorem pulchram, filios ac filias, familiam multam nimis. Cum autem sic cogitasset, delata sunt fercula ante dominam et ante eum, et ecce cibaria optima in capite unius defuncti collocata et ante dominam posita sunt et omnibus de familia in scutellis argenteis ministrabatur in aula. Mercator cum caput mortui ante eum vidisset, commota sunt omnia viscera ejus et ait in corde suo: Heu michi, timeo quod perdam caput meum in isto loco! Domina vero inquantum potuit eum confortavit. Cum vero nox adesset, ducitur in cameram honestam, ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum, et in angulo domus luminaria magna. Dum vero lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit; respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per brachia pendentes. Hoc viso invasit eum timor intollerabilis, intantum quod quiescere non poterat. Mane vero surrexit et ait: Heu michi, timeo hodie juxta illos duos pendere. Princeps [41b] vero cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait: Carissime, quid tibi placet de me? At ille: Michi omnia bene placent, sed quod michi ministrabatur in capite defuncti, ultra quam