Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/383

E Wikisource
Haec pagina emendata est
361

et in corde suo dixit: Estne aliquis alius deus quam ego? Hiis cogitatis sompnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo. Illi vero parati erant ejus voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitasset, calor intollerabilis eum invasit, in tantum quod videbatur ei, quod moreretur nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: Hic remaneatis, quousque fuero liberatus. Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu, et induit se vestimentis ejus, dextrarium ejus ascendit, et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palacium cum militibus perrexit. Post hec cito Jovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit, cogitavit inter se: Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus. Tandem ad se reversus dicebat: Hic prope manet [44b] unus miles, quem ad miliciam promovi: ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam, et videbo, quomodo et per quem sum confusus. Jovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad januam pulsavit, janitor autem causam pulsacionis quesivit. Ait Jovinianus: Januam aperite, et qualis ego sum videte! Ille vero januam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: Qualis es tu? At ille: Jovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum, et dic ei, ut michi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi. Qui ait: Mentiris, pessime ribalde! Jam ante adventum tuum dominus imperator Jovinianus ad palacium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit, et jam in mensa sedet; sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nunciabo. Janitor intravit et domino suo verba ejus retulit. Ille hoc audiens precepit ut introduceretur, et sic factum est. Miles cum vidisset, noticiam ejus non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles: Dic michi, qualis es, et quod est nomen tuum? Qui respondit: Ego sum imperator Jovinianus, et ego te ad miliciam promovi tali tempore. Ait ille: O ribalde pessime, qua audacia audes teipsum imperatorem nominare! Jam dominus meus imperator ante te ad palacium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et jam sum reversus: et quia teipsum imperatorem nominasti, impune non