Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina emendata est
362

transibis. Fecit eum egregie verberari et postea expelli. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: O deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad miliciam promovi, noticiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit. Cogitavit autem apud se: Prope est quidam dux consiliarius meus, ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palacium meum reverti. Cum vero ad januam ducis venisset, pulsavit. Janitor audiens pulsacionem januam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et ajebat: Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti? Et ille: Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi, et ideo ad ducem veni, ut michi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negocium meum coram domino tuo facias. [45] Janitor cum verba ejus audisset admirabatur, aulam intravit et domino suo omnia retulit. Ait dux: Introducatur. Cum introductus fuisset nullus noticiam ejus habebat, et dux ad illum: Qualis es tu? Et ille: Imperator sum ego, et te ad divicias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui. Ait dux: Insane miser! perrrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palacium, et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis. Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc ejici [fecit]. Ille sic ejectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: Heu michi, quid faciam, quia factus sum obprobrium omnium et abjectio plebis? Melius est michi ad palacium meum pergere et mei de palacio meo noticiam habebunt; saltem si non, uxor mea noticiam meam habebit per certa signa. Solus ad palacium accessit, ad januam pulsavit, audita pulsacione janitor januam aperuit; quem cum vidisset, dixit: Dic michi, qualis es tu? Et ille: Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti. Qui ait: Mentiris; cum domino imperatore diu steti. Et ille: Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas et per ista signa illa michi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia; ista signa, que per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub celo. Ait janitor: Non dubito, quin insanus sis, quia jam dominus meus imperator in mensa sedet et juxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum quod graviter punieris. Janitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: O domine mi, audite mirabilia!