Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/397

E Wikisource
Haec pagina emendata est
375

Carissimi, rex iste est deus ipse potens ac dives, puella generosa de stirpe regum beata virgo Maria mater dei et hominis est [52] que fuit pulchra et generosa quia gracia plena. Nuncius missus Gabriel archangelus, qui eam ex parte dei salutavit dicens ei: Ave gracia plena. Pannus missus [est] spiritus sancti operatio in ea, quia antequam nata fuit, sanctificata fuit, habensque pollices i. e. in conceptione filii sui erat potencia patris, sapiencia filii, clemencia spiritus sancti. De quibus quesivit vas, scilicet uterum suum sanctificatum in utero matris sue, in quo fecit camisiam i. e. humanitatem, que quidem humanitas erat in ea operata. Hec videns pater celestis eam reginam in celo coronavit, ubi pro nobis interpellat [suum filium] et filius patrem, juxta verbum beati Bernardi: O homo, securum accessum habes ad deum etc.




Cap. 65. (57.)

De cura anime.

Rex quidam semel de una civitate in aliam transitum fecerat, ad quandam crucem venit, in qua erat omni parte scriptum; ex una parte erat in ea scriptum: O rex, si per istam viam equitaveris, pro corpore tuo bonum hospicium habebis, sed equo tuo male ministrabitur. Ex alia parte crucis erat scriptum: Si per istam viam equitas, invenies hospicium, in quo equus tuus satis laute habebit, sed tu male ministraberis.[1] Ex tercia parte erat scriptum: Si per viam istam ambulaveris, tu et equus tuus satis habebunt, sed antequam recedis, egregie eris verberatus. Ex parte quarta erat scriptum: Si per viam istam ambulaveris, laute vobis ministrabitur, sed equum tuum ibi dimittes et tunc te oportebit pedibus ambulare. Rex cum omnia ista perlegisset, admirabatur, intra se cogitabat, quam viam equitare vellet. Ait intra se: Primam viam volo eligere, quia bene erit michi et male equo; nox una cito transibit. Percussit equum cum calcaribus et ad quoddam castrum venit in quo erat miles, qui eum benigne recepit ac laute ministrabat, sed equus parum aut nichil habebat; mane vero surrexit, ad palacium suum equitavit, omnia gesta que viderat narravit.

Moralizacio. Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus christianus, qui habet circa salutem anime sue equitare. Equus, qui eum portat, est corpus ex quatuor elementis compositum, crux que

  1. ministraberis] orig. ministrabis.