Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/398

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
376

stat in medio vie est consciencia tua in modum crucis extensa, una pars, ut ad bonum te provocet, altera, ut contra malum fortiter pugnes; unde si ambulaveris [per viam,] in [52b] qua bene erit tibi et male equo tuo, optime facis. Carissimi, ista via est via penitencie, hospicium sancta mater ecclesia, in qua bene erit tibi in anima, sed oportet ut equus tuus i. e. caro tua penitencie subjaceat. Qui ergo per istam viam ambulaverit, sapienter facit. Alia est via, in qua invenies hospicium, in quo equus tuus satis laute habebit, sed male ministrabitur tibi. Via ista est via gulosa et luxuriosa, qui hospicium suscipiunt in voluptate carnis, de quibus apostolus ait: Quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum. In isto hospicio anima erit pessime ministrata. Alia est via, ubi equus tuus laute habebit [et tu verberaberis]. Via ista est cupidi et avari, qui laute hic volunt vivere, parva opera meritoria perpetrare, sed cum mors eum ab hospicio hujus mundi expellit, tunc anima post mortem in inferno egregie verberabitur. Quarta est via, per quam si ambules, bene tibi erit, sed equum amittes. Via ista est via boni religiosi, qui de omnibus quantum ad victum et vestitum est contentus. Equum amittit scilicet omnes concupiscencias carnales propter deum ac mundi vanitates, et ideo dicit salvator: Qui perdiderit animam suam propter me etc. Qui reliquerit patrem aut matrem etc. centuplum accipiet et post hanc vitam eternam vitam possidebit.




Cap. 66. (58.)

De constantia.

Quidam rex regnavit, qui pulchram filiam habebat, quam multum dilexit, que post decessum regis regnum occupavit, quia unica est relicta. Hoc audiens quidam dux tyrannus ad eam venit, multa ei promisit, si ei consentiret. Illa vero seducta per eum est et deflorata; facta defloracione flevit amare, tyrannus vero eam ab hereditate sua expulit. Illa vero sic expulsa gemitus et suspiria emittebat et in via publica cunctis diebus sedebat, ut a transeuntibus elemosinam peteret. Cum una dierum flendo sedisset, quidam miles generosus juxta eam equitando venit, videns ejus pulchritudinem captus est in oculis ejus et ait: Carissima, qualis es? Et illa: Filia regis sum unica, et post patris mei decessum jure hereditario regnum habui, sed per quendam tyrannum fui seducta et ab eo deflorata, et post hec privavit me hereditate mea. Ait miles: Utrum tibi placet esse sponsam meam? Que ait: Eciam, domine; hoc desidero ante omnia. Qui ait: Fidem