Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/421

E Wikisource
Haec pagina emendata est
399

custodiam ori tuo ut de deo non attrahas; ipse enim omnia novit. Heremita hoc audiens cecidit ad pedes angeli et veniam peciit et ad heremitarium perrexit. Et factus est bonus christianus.




Cap. 81. (73.)

De mirabili divina dispensatione et ortu beati Gregorii pape.

Marcus regnavit prudens valde qui tantum unicum filium et filiam habebat, quos multum dilexit. Cum vero ad senectutem pervenisset, infirmitas gravis eum apprehendit; qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: Carissimi, scire debetis, quod hodie spiritum deo debeo reddere; non habeo tantum periculum in anima mea, sicut de filia mea, quod eam matrimonio non tradidi, et ideo tu fili, qui es heres meus, tibi precipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias tam honorifice, sicut decet, et medio tempore sicut teipsum omni die eam in honore habeas. Hiis dictis vertit se ad parietem et spiritum emisit. De cujus morte planctus magnus factus est in civitate et satis honorifice eum sepulture tradiderunt. Post hoc vero filius satis prudenter incepit regnare, sororem suam in omni honore habere, quam miro modo dilexit intantum, quod omni die, licet nobiles secum essent in mensa, in una cathedra ex opposito ejus sedebat et ad invicem comedebant et in eadem camera in lectis separatis jacebant. [65] Accidit una nocte, quod temptacio gravis eum accepit, quod ei videbatur spiritum emittere, nisi cum sorore sua libidinem suam posset implere. De lecto surrexit, et ad sororem suam perrexit, quam dormientem invenit et excitavit eam. Illa sic excitata ait: O domine, ad quid venisti ista hora? Qui respondit: Nisi tecum dormiam, amitto vitam meam. Que ait: Absit a me tale peccatum perpetrare! Ad memoriam reducite, quomodo pater noster te oneravit sub sua benedictione ante mortem suam, quod me haberes in omni honore! Si tale peccatum perpetrares, offensionem dei non evaderes nec hominum confusionem. At ille: Quomodocunque fiat, voluntatem meam adimplebo. Dormivit cum ea. Hoc facto ad proprium stratum[1] rediit, puella vero amare flevit et consolari nolebat, imperator vero quantum potuit solacium ei prebebat, et miro modo magis ac magis eam dilexit. Post hoc vero circa dimidium annum illa in cathedra sedebat in mensa, et frater ejus eam intime aspexit et ait: Carissima, quid tibi est? Jam facies tua est

  1. stratum] orig. statum.