Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/422

E Wikisource
Haec pagina emendata est
400

mutata in colore et oculi tui in nigredinem mutantur. At illa: Mirum non est, quia sum impregnata et per consequens confusa. Ille hoc audiens ultra quam credi potest contristatus est; flevit amare et ait: Pereat dies in quo natus sum, et quid faciam ego, penitus ignoro. Que ait: Domine, fac consilium meum et post factum non penitebis; nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic prope est unus miles senex consiliarius patris nostri, de cujus consilio pater noster semper est operatus. Vocetur ille et sub sigillo confessionis omnia ei dicemus. Ille vero utile consilium dabit nobis et quod satisfaciemus deo et obprobrium mundanum evadere poterimus. Ait rex: Michi bene placet, sed primo studeamus deo reconciliari! Confessi sunt ambo corde puro cum contricione magna. Facta confessione miserunt pro milite et totum private cum fletu retulerunt. At ille: Domine, ex quo estis deo reconciliati, audite consilium meum, ut confusionem mundanam evadere possitis. Pro peccatis vestris ac patris vestri terram sanctam debetis visitare et tali die omnes satrapas regni vestri in presencia tua convocare, deinde hec verba per ordinem dicere: Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem preter sororem unam habeo [65b] sicut scitis, cui in absencia mea sicut corpori meo debetis obedire, et post hoc michi coram omnibus dicere: Et tibi, carissime, dico sub pena vite tue, ut sororis mee custodiam habeas. Ego vero [manucapio] tam private et secure custodiam, quod nullus tempore partus nec ante nec post de casu vestro sciet, nec eciam uxor mea. Ait rex: Bonum est consilium; omnia adimplebo, que michi dicitis. Statim fecit omnes satrapas convenire et omnia a principio usque ad finem sicut superius est scriptum consilium militis adimplevit. Cum omnia verba consumasset, vale omnibus fecit, ad terram sanctam perrexit, miles vero dominam sororem regis ad castrum suum duxit. Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: Domine mi reverende, qualis domina ista est? Qui ait: Domina nostra soror regis est; jura michi per deum omnipotentem sub pena vite tue, ut quicquam tibi dixero omnia habebis in secreto. At illa: Domine, presto sum. Cum autem jurasset, ait miles: Domina nostra per dominum nostrum regem est impregnata; quare tibi precipio, ut nulla creatura ministret ei, excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis omnia sint secreta. At illa: Domine, omnia ista fideliter adimplebo. Domina ad cameram privatam est introducta et satis splendide ei ministrabatur. Cum tempus pariendi esset, filium formosum peperit. Miles cum hoc audisset, ait domine: O domina carissima, bonum est ac utile sacerdotem vocari, ut puerum baptizet.