Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/429

E Wikisource
Haec pagina emendata est
407

festinabat, quod tabellas suas parvas retro hostium dimisit. Piscator cum peregrino mare intravit, per xvi miliaria in mari navigabant, donec ad quandam rupem pervenit habens circa pedes ejus compedes, qui sine[1] clave non poterant aperiri; sed postquam compedes serasset, claves in mari projecit, deinde domum rediit. Peregrinus iste per xvii annos in penitencia remansit. Accidit quod papa moritur; ipso mortuo venit vox desuper de celo dicens: Querite hominem dei et illum in vicarium constituite, nomine Gregorium. Electores hoc [69b] audientes gavisi sunt valde, nuncios per diversas partes mundi miserunt, ut eum quererent. Tandem in domo piscatoris hospitati sunt; cum vero in cena fuissent, piscatori dixerunt: O carissime, multum vexati sumus per regna et castra querendo unum sanctum virum nomine Gregorium, quem in summum pontificem constituere debemus et non invenimus. Ille vero cum de peregrino fuisset recordatus, ait: Jam sunt xvii anni, quod unus peregrinus nomine Gregorius in domo ista est hospitatus, quem ad quandam rupem in mari duxi et ibidem dimisi; sed scio, quod a multo tempore mortuus est. Accidit, quod eadem die pisces accepit, et dum unum piscem extraxisset, clavem, quas xvii annis in mare projecit, infra piscem invenit. Statim alta voce clamavit: O carissimi, videte clavem, quem in mari projeci! Ut spero, de labore vestro non eritis frustrati. Nuncii hec audientes et videntes gavisi sunt valde, mane vero surrexerunt, piscatorem rogabant, ut eos ad rupem duceret, quod et factum est. Cum autem ibidem venissent et eum vidissent, dixerunt: O Gregori, homo dei, ex parte dei omnipotentis ad nos ascende, quia dei voluntas est, ut ejus vicarius in terris constitutus sis. At ille: Quod deo placet, ejus voluntas fiat! Illum extra rupem duxerunt; antequam civitatem intravit, omnes campane civitatis per se pulsabant. Cives hec audientes dixerunt: Benedictus altissimus, jam venit, qui Christi vicarius erit. Omnes ei obviam processerunt et cum magno honore eum receperunt, et Christi vicarium constituerunt. Beatus Gregorius in vicariatu constitutus in omnibus se laudabiliter habebat. Fama ejus per orbem volabat et quod tam sanctus Christi vicarius constitutus erat; multi ex omnibus partibus mundi veniebant, ut ejus consilium et auxilium haberent. Audiens vero mater ejus, quod tam sanctus homo Christi vicarius factus esset, intra se cogitabat: Ubi jam melius potero accedere, quam ad istum sanctum virum et vitam meam ei intimare? Verumptamen quod esset filius ejus et maritus penitus ignorabat, ad Romam perrexit et Christi vicario est confessa. Ante confessionem

  1. sine] orig. sum.