Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/430

E Wikisource
Haec pagina emendata est
408

nullus alium cognovit, sed papa cum confessionem matris audisset, noticiam ejus per omnia habebat et ait: O mater dulcissima, uxor et amica, [70] diabolus credebat nos ducere ad inferna et nos evasimus dei gracia. Illa hec audiens, ad pedes ejus cecidit et pre gaudio amare flevit, papa vero de terra eam levavit et in ejus nomine monasterium constituit, in quo eam abbatissam fecit et infra pauca tempora[1] ambo animas deo reddiderunt.

Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui sororem suam i. e. animam fratri i. e. homini, qui homines Christi fideles sumus ejus fratres, et anima est soror et dei filia; sed in quantum anima homini conjungitur, caro dicitur proprie ejus soror. In principio caro habet animam in omni honore; dum contra eam nichil, quod displiceat deo, agit, tenetur eam ex precepto divino nobili viro maritari scilicet deo per opera misericordie. Isti duo, corpus et anima, mutuo se diligunt in tantum, quod in una camera jacent, hoc est in uno corde, in una mente, quamdiu dei precepta perpetrant, et in una scutella comedunt, hoc est in una voluntate se disponunt, quando baptismum receperunt et pompis diaboli renunciabant. Sed heu et proh dolor homo sepe ex instigacione diaboli sororem violat, hoc est animam cum viciis et concupiscenciis corrumpit ita quod[2] impregnatur et parit filium. Per filium istum intelligere debemus totum genus humanum, quod a primo parente procedebat; Adam enim erat filius dei primogenitus, cui debebatur regnum istius mundi, juxta illud psalmiste: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Sed iste in mandatis habuit filiam dei, sororem ejus, scilicet animam in omni honore habere; ille vero per diabolum deceptus corrupit eam quando de pomo comedit, unde filius scilicet totum genus humanum ab eo processit et in dolio ex consensu militis scilicet spiritus sancti missus i. e. in miseriam hujus mundi maris scilicet projectus, ubi natabat per multa tempora. Primus pater mortuus erat et ad infernum descendit, derelicta est anima nuda, et ideo dux, scilicet diabolus, eam invasit, quousque filius dei venit, scilicet deus et homo, et liberavit non solum matrem, sed et totum regnum et genus humanum per suam passionem, quia contra ducem i. e. diabolum pugnavit et victoriam obtinuit et terram amissam scilicet paradisum nobis recuperavit. [70b] Post hec matrem suam[3] i. e. sanctam ecclesiam desponsavit, per quam tabelle erant scripte i. e. decem precepta, que Moyses a deo recepit. Illa singulis diebus debemus videre et in cordibus nostris imprimere et sacram scripturam respicere,

  1. tempora] orig. tempera.
  2. quod] orig. qui.
  3. suam] orig. tuam.