Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/432

E Wikisource
Haec pagina emendata est
410

Cap. 82. (74.)

De judicio adulterantium.

Quidam miles erat, qui castrum pulcherrimum habebat, super quo due ciconie nidificabant; sub castro erat fons clarus, in quo ciconie solebant se balneare. Accidit quod femella pullos produxit, masculus vero per terram volabat, ut pullis cibum colligeret. Illo abeunte femella est adulterata, sed antequam masculus veniret, ad fontem descenderat, ut se lavaret, ne masculus fetorem adulterii sentiret. Miles cum sepius hoc vidisset, admirabatur, fontem clausit, ne ciconia se lavaret vel balnearet; illa vero cum fontem clausum vidisset et non poterat se lavare, post adulterium commissum ad nidum est reversa. Masculus veniens et senciens adulterii fetorem, inde volavit et infra diem naturalem secum multitudinem ciconiarum duxit et in presencia militis eam occiderunt.

Moralizacio. Carissimi, iste due ciconie sunt Christus et anima, anima est Christi sponsa et quocienscunque fuerit per peccatum adulterata, ad fontem confessionis recurrat, ut poterit mundari, ne Christus ejus sponsus fetorem adulterii senciat. Miles qui fontem clausit, est diabolus, qui cor hominis obdurat, qui semper nititur hominem impedire, ne currat ad fontem confessionis et ne homo confiteatur. Unde si Christus in die judicii te invenit non lotum i. e. non confessum, sine dubio contra te veniet cum multitudine angelorum et eternaliter te occident.




Cap. 83. (75.)

De timorosa custodia anime.

Trajanus regnavit, qui miro modo ortos dilexit. Unde semel, cum quendam ortum construxisset et arbores universi generis in eo plantasset, custodem super ortum constituit, ut fideliter custodiret. Erat autem quidam aper strenuus, qui ortum intravit, arbores confodit et evertit. Hoc percipiens custos nomine Jonathas auriculam ejus sinistram abscidit, aper vero amissa aure clamavit et exivit, altera vero die aper intravit et infinita mala perpetravit in orto. Hoc videns Jonathas aurem [71b] ejus dextram abscidit et cum clamore valido aper exivit. Hoc non obstante tercia vice intravit. Quod videns Jonatas caudam ejus abscidit et sic turpiter cum clamore aper exivit. Adhuc quarta vice intravit et multa mala perpetravit.