Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/431

E Wikisource
Haec pagina emendata est
409

legere et intelligere, ubi inveniemus, quomodo iste sanctus Iob terre loquebatur dicens: Pater meus es tu soror mea vermibus. Si istud intime cogitare volumus, materiam flendi habemus. Sed querendum nobis est, quis traxit nos de dolio etc. Certe abbas i. e. deus ipse per filium suum unigenitum cotidie nos trahit per suam graciam de miseria peccati et dat nos ad nutriendum piscatori. Piscator iste potest dici quilibet prelatus, qui habet peccatorem in bonis operibus nutrire et eum ad Christi miliciam promovere; tunc poterit inter monachos scilicet sanctos viros conversari et sanctus esse, juxta psalmistam: Cum sancto sanctus eris etc. deinde per navem ecclesie scilicet secundum ejus precepta transire et viriliter pugnare contra diabolum et per consequens ad magnas divicias pervenire. Divicie iste sunt virtutes, per quas anima ditatur, que recipitur in domo civis scilicet prelati, et prelatus eam[1] ducit ad senescallum i. e. ad discretum confessorem, per quem dirigitur ad viam salutis, et quare? quia pugnat pro domina i. e. anima. Sed sepe contingit, quod homo recidivat, pergit ad venandum scilicet mundi vanitatem; domina, scilicet anima dolet, quando de tabellis scriptis i. e. de transgressionibus perpetratis recordatur, et ideo milites scil. omnes sensus tenentur hominem a ludo mundi revocare, immo deus ipsum vocat dicens: Revertere, revertere etc. Sed quando homo videt animam per peccatum prostratam, debet se ad terram projicere, hoc est ad omnem humilitatem se parare, vestimenta i. e. vicia deponere et lanceam male vite per confessionem frangere et sic peregrinando in bonis virtutibus pergere, donec ad domum piscatoris scilicet prelati perveniat, de cujus consilio ad rupem penitencie includi debes, quousque nuncii i. e. viri ecclesiastici, cum penitencia fuerit consummata, ducent te ad romanam civitatem. Civitas ista est sancta mater ecclesia, in qua debemus permanere, hoc est ejus precepta adimplere, et campane pulsabuntur, scilicet per opera [71] misericordie per penitenciam recuperata de te laudabile testimonium perhibent et cives gaudebunt i.e. angeli dei de peccatore, sicut scriptum est Luce xv: Gaudium est angelis dei super uno peccatore penitenciam agente. Et tunc poteris dominam i. e. animam ad monasterium regni celestis perducere, ad quod.



  1. eam] orig. eum.