Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/453

E Wikisource
Haec pagina emendata est
431

poteris pericula precavere et sagittas diaboli expellere. Sed dic michi, quomodo? Ecce cum arcus diabolicus contra animam tuam per aliquam temptacionem [82] tetendit, involve totum corpus tuum i. e. quidquid fecisti cogitando, delectando, consenciendo in balneo confessionis et peccatum evanescit; cum vero mundatus fueris, et diabolus occisus i. e. devictus, indue te vestimentis tuis, i. e. bonis virtutibus, quas in baptismo recepisti, et perge ad domum consciencie tue et extrahe corpus defuncti i. e. quicquit egisti. Deinde mitte pro parentibus tuis i. e. in quibus peccatis caro tua a via veritatis deviabat, et tunc carnem igne penitencie combure et ossa i. e. peccata inveterata annichilentur et sic per ventum i. e. cordis amaritudinem expellantur, et poteris virginem ducere i. e. carnem a viciis purgatam per ignem divine misericordie et gracie et prolem i. e. bonas virtutes per consequens generare, per quem poteris ad eternum bravium pervenire.




Cap. 103. (95.)

De omnibus rebus cum consensu et providencia semper agendis.

Domicianus regnavit, prudens valde et per omnia justus, quoniam nulli parcebat, quin per viam justicie transiret. Accidit semel, dum in mensa sederet, venit quidam mercator et ad januam pulsavit; janitor vero portam aperuit et, quid ei placeret, quesivit. At ille: Mercator sum, aliqua habeo ad vendendum utilia pro persona imperatoris. Janitor hoc audiens eum introduxit; ille vero imperatorem satis humiliter salutavit. Ait ei imperator: Carissime, quale mercatorium ad vendendum habes? Et ille: Domine, tres sapiencias. Qui ait: Et quomodo michi dabis quamlibet sapienciam? Et ille: Pro mille florenis. Ait rex: Et si sapiencie tue michi non prosunt, pecuniam meam perdo. Ait mercator: Domine, si sapiencie mee in vobis locum non optinent, pecuniam reddam. Ait imperator: Optime dicis, dic modo michi sapiencias, quas michi vendere velis. Et ille: Domine, prima sapiencia est ista: Quicquid agas, prudenter agas, et respice finem. Secunda est ista: Numquam viam publicam dimittas propter semitam. Tercia sapiencia est ista: Numquam hospicium ad manendum de nocte in domo alicujus accipias, ubi dominus domus est senex et uxor juvencula. Hec tria custodias, et bene tibi erit. Rex dedit ei pro qualibet sapiencia mille florenos; et primam sapienciam, scilicet: Quicquid agas etc., fecit scribi in aula, in camera