et in omnibus locis, in quibus ambulare [82b] solebat, et in mappis, in quibus comedebat. Post hec cito, quia tam justus erat, multi de imperio contra eum conspirabant, ut eum occiderent, et quia per viam potencie hoc adimplere non poterant, cum barbitonsore ejus loquebantur, ut, cum barbam ejus raderet, guttur ejus scinderet, et mercedem haberet. Barbitonsor vero, accepta ab eis pecunia, fideliter adimplere promisit. Cum vero imperator radi deberet, barbitonsor barbam lavit, et dum incepit radere, respexit inferius, vidit manutergium circa collum ejus, in quo erat scriptum: Quicquid agas etc. Cum barbitonsor scripturam legisset, intra se cogitabat: Hodie sum conductus, ut istum hominem occidam; si hoc fecero, finis meus erit pessimus, quia morte turpissima ero condempnatus, quia, quicquid agas, bonum est, respicere finem, ut dicit ista scriptura. Statim manus ejus inceperunt tremere ita, quod novacula de manibus ejus cecidit. Hoc percipiens rex ait: Dic michi, quid tibi est? Et ille: O domine, miserere mei, hodie sum conductus propter precium te occidere; a casu sicut deus voluit scripturam manutergii legi, scilicet: Quicquid agas etc.; statim consideravi, quod finis meus esset mors turpissima, ideo manus mee tremebant. Imperator cum hoc audisset, intra se cogitabat: Prima sapiencia vitam meam salvavit, bona hora precium pro ea dedi. Et ait barbitonsori: Ammodo sis fidelis, tibi remitto. Satrape imperii hoc videntes, quod non poterant per illam viam eum occidere, intra se tractabant, quomodo eum occiderent, et adinvicem dixerunt: Tali die recedet versus illam civitatem; simus illo die in semita absconditi per quam transitum faciet, et eum occidamus. At illi: Bonum est consilium. Rex eodem tempore versus civitatem preparabat se, et cum equitasset usque ad semitam illam, dixerunt ei sui milites:[1] Domine, bonum est, per istam semitam transire, quam per latam viam, quia propinquior est. Rex intra se cogitabat: Secunda sapiencia erat, quod numquam viam publicam propter semitam dimitterem. Sapienciam meam tenebo. Dixitque militibus suis: Nolo viam publicam dimittere, vos ergo, qui vultis per semitam pergere, ite et omnia in adventu meo preparate. Illi vero per semitam perrexerunt et inimici regis cum essent in semitis, credebant, quod [83] rex inter eos esset, omnes surrexerunt et quotquot venerunt, occiderunt. Rex cum hoc audisset, ait intra se: Jam secunda sapiencia mea vitam meam salvavit. Illi de imperio videntes, quod per illam [astuciam] eum occidere non poterant, intra se conspirabant, quomodo eum necarent, dixeruntque intra se: Tali die manebit in domo talis, in qua
- ↑ milites] orig. miles.