tibi; ego sum Christus, quem tu ignoranter colis; elemosine tue coram me ascenderunt, et ob hoc veni, ut per hunc cervum, quem venaris, ego quoque ipse venarer te. Alii tamen dicunt, quod ipsa imago, que inter cornua cervi apparuit, hec verba protulit. Hoc audiens Placidus nimis terrore correptus est, de equo in terram cecidit et post unam horam ad se rediens de terra surrexit et ait: Revela michi, quid loqueris, sic credam in te. Et ait Christus: Ego sum Christus, Placide, qui celum et terram creavi, qui lucem oriri feci et a tenebris divisi, qui tempora, dies et annos constitui, qui hominem de limo terre formavi, qui propter salutem humani generis in terris in carne apparui, qui crucifixus et sepultus tercia die resurrexi. Audiens hec Placidus iterum in terram cecidit et ait: Credo, domine, quod tu es, qui omnia fecisti et qui errantes convertis. Et dixit ad eum dominus: Si credis, vade ad episcopum civitatis et te baptizari facias. Cui Placidus: Vis, domine, ut hec eadem nunciem uxori meae et filiis, ut et ipsi pariter in te credant? Cui dominus: Nuncia illis, ut et ipsi pariter tecum mundentur; tu quoque die crastina huc venias, ut tibi rursum appaream et, que futura sunt, plenius pandam. Cum ergo Placidus domi venisset et hec uxori in lecto renunciasset, exclamavit uxor ejus, dicens: Domine mi, et ego alia nocte transacta vidi dicentem michi: Cras tu et vir tuus et filii tui ad me venietis. Et nunc cognovi, quod ipse est Christus. Perrexerunt ergo media nocte ad episcopum civitatis Rome, qui eos cum gaudio magno baptizavit, et Placidum vocavit Eustachium, uxorem Theosbitam, et filios ejus Theosbitum et Agapitum. [90] Mane facto Eustachius, sicut consueverat, ad venacionem processit et prope locum veniens milites suos quasi sub obtentu investigande venacionis dispersit; statimque in loco formam prime visionis aspexit, cadensque in terram in faciem suam dixit: Supplico tibi domine, ut manifestes, que promiseras servo tuo. Cui dominus: Beatus es, Eustachi, qui accepisti lavacrum gracie mee, qui medidianum superasti, et modo eum, qui te deceperat, conculcasti; modo apparebit fides tua; diabolus enim, eo quod ipsum dereliquisti, contra te seve et variis modis armatur; oportet enim te multa sustinere, ut accipias coronam victorie; oportet te multa pati, ut de alta seculi vanitate humilieris et rursus in spiritualibus diviciis exalteris; tu ergo ne deficias nec ad gloriam pristinam respicias, quia per temptaciones oportet te alterum Job demonstrari; sed cum humiliatus fueris, veniam ad te, in gloriam pristinam te restituam; dic ergo michi, si temptaciones modo vis sustinere, aut in fine vite tue? Dicit ei Eustachius: Domine, si oportet ita fieri, modo jube temptacionem
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/467
Appearance