Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/468

E Wikisource
Haec pagina emendata est
446

accedere, sed virtutem paciencie tribue. Cui dominus: Esto, quia gracia mea custodiet animas vestras. Sicque dominus in celum ascendit, et Eustachius domi rediens hec uxori sue nunciavit. Post paucos igitur dies mors pestifera cunctos servos et ancillas invasit et universos occidit; deinde post paucos alios dies omnes equi et omnia ejus pecora subito interierunt. Quidam autem scelestes ejus depredacionem videntes et per noctem in domum ejus irruentes cuncta, que reperierunt, asportaverunt et totam domum auro et argento et rebus aliis spoliaverunt, et ipse cum uxore sua et filiis gracias deo agens[1] nocte nudus aufugit. Qui ruborem verentes Egiptum pergebant, totaque ejus possessio per rapinam malorum ad nichilum est redacta. Rex autem totusque senatus pro magistro militum tam strenuo multum dolebant eo, quod nullum indicium de eo reperire poterant. Cum autem iter agerent, appropinquaverunt mari et invenientes navim in ea navigare ceperunt. Videns autem dominus navis uxorem Eustachii, quod pulchra esset, nimis ipsam habere desideravit. Cum vero transfretassent, naulum ab eis exigebat; non habentibus illis, unde solverent, jussit [90b] pro naulo retinere uxorem volensque eam secum habere. Quod ut Eustachius audivit, nullatenus consentire voluit; eo contradicente innuit dominus nautis suis, ut eum in mare precipitarent, ut sic uxorem suam habere possit. Quod cum Eustachius comparisset, uxorem eis tristis reliquit et duos infantes accipiens ingemiscens ibat dicens: Ve michi et vobis, quia mater vestra alienigene marito tradita est; perveniensque ad quendam fluvium propter aquarum habundanciam non est ausus cum duobus filiis flumen pertransire, sed uno circa ripam fluminis relicto alterum transportabat. Qui cum fluvium transfretasset, illum infantem, quem bajulaverat, super terram posuit et ad accipiendum alium festinavit. Cum autem circa medium fluminis pervenisset, ecce lupus concitus venit et infantem, quem deposuerat, rapiens in silvam fugit. Qui de eo desperatus ad alium festinavit; sed cum abiret, leo advenit et alterum infantem rapiens abiit, unde eum sequi non valens, cum esset in medio fluminis, cepit plangere et capillos suos evellere, volens se in aquam projicere, nisi ipsum divina providencia conservasset. Pastores autem videntes leonem puerum unum portantem eum cum canibus insecuti sunt, per divinam autem dispensacionem leo puerum illesum abjiciens recessit. Quidam insuper aratores post lupum clamantes de ejus faucibus alium puerum incolumem liberabant. Utrique vero pastores et aratores de uno vico fuerunt et penes se pueros nutrierunt. Hoc autem Eustachius

  1. agens] orig. agentes.