Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/472

E Wikisource
Haec pagina emendata est
450

Tercia autem die de bove sunt coram imperatore extracti, ita penitus intacti inventi sunt, quod nec capillos, nec quitquam eorum vapores incendii aliquatenus contigerunt. Christiani vero eorum corpora tulerunt et in loco celeberrimo recondentes ibidem oratorium construxerunt. Passi autem sub Adriano, qui regnare cepit circa annos domini xx Kalendas Novembris, vel secundum quosdam xii Kalendas Octobris.

Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus; Placidus potest dici quilibet homo mundanus, in vanitatibus seculi occupatus, qui pergit ad venandum ea, que sunt mundana, cum militibus suis i. e. quinque sensibus. Tandem venit ad gregem cervorum, in quibus multum delectatur; cervi isti sunt visus, auditus etc., verba detractoria et vana et sic de aliis sensibus exterioribus. Sed attendatus, quod cervus pulchrior cucurrit et recessit a societate aliorum, quemque toto conamine insequebatur Placidus. Cervus ille est racio, que est optima potencia anime, quam homo tenetur toto conamine in omnibus operibus sequi, si desiderat habere vitam beatam. Cervus ille ascendit rupem; rupa est justicia sive rectitudo, quam racio semper diligit, et infra cornua racionis vidit imaginem crucifixi. Cornua sunt lex antiqua et nova; in lege antiqua bene prophetisatum erat a multis de adventu Christi et de ejus morte; in lege nova clare videre possumus, quomodo et qua morte pro nostra salute mortuus est; ideo cervus ille bene dicit, ut mundum despiciamus et ea, que in mundo sunt, et sequamur vestigia Christi, ut fecit Placidus. Sed posses dicere: Libenter essem instructus, quomodo vestigia Christi debeam sequi, ecce exemplum in isto beato Eustachio. Primo renuncia uxori et filiis. Uxor illa, que est speciosa valde, est anima tua, ad dei similitudinem creata, que semper est parata Christo obedire, si caro ei consenciat; duo filii parvuli sunt voluntas et opus, qui sunt parvuli, quamdiu homo permanet deo contrarius; [93] unde primo oportet temetipsum, deinde omnia temporalia a te repellere, si non opere, tamen voluntate; hoc est sic intelligendum, quod semper deum omnibus preponas. Post hoc Placidus surrexit et cum uxore et filiis nocte navem intravit. Sic tu, carissime, surge per contricionem cum bona voluntate et bonis operibus et intra navem sancte ecclesie, et deus in omnibus erit tibi propicius. Magister navis est prelatus, qui libenter nos retineret, sed uxorem nostram i. e. animam habet tenere in divinis preceptis; et si contingat, hominem vagari extra navem ecclesie, amittere potest duos filios, scilicet voluntatem bonam et bonum opus, que prius habuit erga deum, sicut Placidus fecit. Placidus intravit fluvium et infantes portavit, et lupus unum