Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina emendata est
449

considerans, quod eventum suum ita seriatim dixissent, diu apud se [92] tractavit, si filii sui essent. Altera autem die magistrum militum adiit et interpellavit, dicens: Deprecor te, domine, ut me ad patriam tuam perduci jubeas; ego enim sum de terra Romanorum et hic peregrina sum. Hec dicens vidit in eo signa mariti sui, et eum cognoscens, cum se jam continere non posset, procidit ad pedes ejus et ait: Precor te, domine, ut michi exponas pristinam vitam tuam; puto enim, quod tu sis Placidus, magister militum, qui alio nomine Eustachius nuncupatur, quem salvator convertit, qui talem temptacionem sustinuit, et cui uxor, que ego sum, in mari ablata fuit, que tamen ab omni correptione servata sum, qui et duos filios, Agapitum et Theosbitum, habuit. Audiens hec Eustachius et ipsam diligenter considerans, uxorem suam esse recognovit et lacrimas pre gaudio fudit. Ipsam osculatus est, glorificans deum, qui consolatur afflictos. Tunc dixit ei uxor sua: Domine, ubi sunt filii nostri? Qui respondit: A feris capti sunt. Et exposuit ei, quomodo eos perdidit. Et illa: Gracias agamus domino; puto enim, ut, quemadmodum deus donavit nobis, ut inveniremus nos invicem, dabit eciam recognoscere nobis filios nostros. At ille: Dixi tibi, quod a feris devorati sunt. Cui illa: Hesterno die sedens in orto audivi duos juvenes sic et sic suam infanciam exponentes; credo, quod sint filii nostri; interroga eos, et dicent tibi. Convocans autem Eustachius eos et audiens ab eis infanciam suam, recognovit, quod filii sui erant; et amplectens[1] eos ipse et[2] mater super eorum colla plurimum fleverunt, et crebrius eos osculabantur. Omnis autem exercitus plurimum gaudebat de invencione eorum et de victoria barbarorum. Cum igitur redirent, contigit, jam Trajanum obiisse, et successisse ei pejorem in sceleribus, nomine Adrianum, qui pro victoria obtenta et invencione uxoris [et] filiorum magnifice eos suscepit et magnum convivium preparavit. Altera autem die ad templum idolorum processit, ut ibi[3] sacrificaret pro victoria barbarorum. Videns autem imperator, quod Eustachius nec pro victoria, nec pro invencione suorum sacrificare vellet, hortabatur, ut sacrificium immolaret. Cui Eustachius: Ego Christum deum colo, et illi soli servio et sacrifico. Tunc imperator ira repletus ipsum cum uxore et filiis in harena statuit et leonem ferocem ad eos dimitti fecit. [92b] Occurrens vero leo et dimisso capite quasi eos adorans ab eis humiliter recessit. Tunc imperator bovem ereum incendi fecit et eos ibidem vivos mitti mandavit. Orantes igitur sancti et se domino commendantes, bovem intrantes ibidem domino spiritum reddiderunt.

  1. amplectens] orig. amplectentes.
  2. et] orig. ea.
  3. ibi] orig. ubi.