Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/481

E Wikisource
Haec pagina emendata est
459

dicetur illud Matth. xxv: Venite, benedicti patris etc. Reprobis autem: Ite, maledicti etc.




Cap. 117. (109.)

De obstinatis et converti non volentibus et eorum plaga per diffinitivam sententiam.

Fredericus regnavit, qui statuit pro lege, quod quicunque aliquam virginem vi raperet, si aliquis eam de manu raptoris liberare posset, eam in uxorem duceret, si ei placeret. Accidit casus, quod quidam tyrannus quandam virginem rapuit et ad quandam forestam eam duxit et defloravit, illa vero voce magna clamavit. Miles quidam nobilis genere et opere a casu per eandem forestam equitavit et cum vocem puelle audivit, percussit equum cum calcaribus et ad eam pervenit et causam clamoris ab ea quesivit. Cui illa: O domine mi, propter deum michi succurrite! Ille tyrannus me vi rapuit et defloravit et post hoc me occidere proposuit. Ait raptor: Domine, uxor mea est et eam in adulterio inveni; ideo eam occidere proposui. At illa: Domine, non est ita; numquam uxor alicujus eram, nec unquam polluta nisi hodie per ipsum; ideo michi succurrite! Adhuc signa virginitatis in me manent. Ait miles tirannus: Signa manifesta virginitatis in ea video, quod vi eam rapuisti ac deflorasti; ideo eam de manibus tuis liberabo. Respondit tirannus: Si volueris eam liberare, pro ea pugnabo contra te. Statim ambo adinvicem pugnabant et duros ictus sibi invicem dederunt et miles victoriam obtinuit, tamen graviter vulneratus erat. Obtenta victoria ait miles puelle: Numquid tibi placet, ut te in uxorem accipiam? Que ait: Hoc summo et toto corde desidero et super hoc fidem meam tibi do. Fide data ait miles puelle: In castro meo per aliquos dies manebis; interim pergam ad parentes meos et necessaria pro nupciis providebo, et tunc ad te redibo et cum magna solempnitate te desponsabo. Que ait: Domine presto sum voluntati vestre per omnia obedire. Miles ei valedixit, et illa ad castrum perrexit. Dum autem miles extra suam patriam esset, ut necessaria pro nupciis ordinaret, tyrannus ad castrum militis accessit, in quo erat puella et pulsabat; illa vero introitum ei negavit. Tyrannus incepit multa promittere et eam in uxorem honorifice ducere; illa vero dictis ejus credens eum intromisit et ambo simul illa nocte dormierunt. Miles autem post mensem rediit et ad portam castri pidsavit; puella ei non respondit. Ille hoc audiens et percipiens