Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/482

E Wikisource
Haec pagina emendata est
460

[98] cum amaritudine cordis dixit: O bona puella, ad memoriam reduce, quomodo te salvavi a morte et super hoc fidem tuam michi dedisti. Loquere, bona puella, et ostende michi faciem tuam! Illa hoc audiens quandam fenestram aperuit et ait: Ecce assum; quod placet, propone! Qui ait: Miror de te, quod ignoras, quid et quanta feci pro te; vulnera diversa recepi pro tuo amore, et si michi non credis, corpus meum tibi ostendam. Hiis dictis vestimenta deposuit et ait: Ecce, carissima, vulnera diversa, que recepi pro tua vita; aperi ergo michi portam, ut te in sponsam accipiam! Illa vero faciem suam avertebat ab eo et portam noluit aperire. Miles judici est conquestus et pro se legem allegavit, adjiciens, quomodo eam liberasset, et ergo eam in uxorem peteret. Judex hoc audiens pro raptore misit. Qui cum venisset, ait judex raptori: Numquid illam mulierem rapuisti, et ille miles per fortitudinem de manibus tuis liberavit eam? Ac ille: Eciam, domine. Cui judex: Ergo secundum legem pro sua voluntate uxor ejus est; quare post hoc de uxore alterius te intromisisti, primo quando castrum ejus intrasti ipso ignorante, secundo lectum alterius violasti, tercium per tantum spacium uxorem ejus occupasti; quid ad hoc respondes? Ille obmutuit. Conversus judex ad mulierem dixit: O puella, jure duplici uxor illius militis es, primo quia te de manu raptoris liberavit, secundo quia sibi fidem dedisti; quare ergo post hoc portam sui castri alteri quam viro tuo aperuisti et illum intromisisti? Illa[1] ad hoc non poterat respondere; judex statim sentenciam dedit, ut ambo in patibulo suspenderentur, quod et factum est. Omnes ergo judicem laudabant, qui talem sentenciam dedit.

Carissimi, iste imperator est deus, qui istam legem dedit; mulier rapta est anima capta; raptor est diabolus, qui non tantum per peccatum ipsam deflorat, sed eciam eternaliter vult occidere; sed ipsa clamavit, quando petivit oleum misericordie, dicens illud Luce xv: Miserere mei, fili David, quia filia i. e. consciencia mea male a demonio vexatur. Cujus clamorem quidam miles audivit scilicet filius dei equitans super equum humanitatis. Filius dei descendit ad forestam istius mundi et bellum contra diabolum pro genere humano commisit, in quo bello [98b] vulnera diversa recepit, de quibus vulneribus uterque erat vulneratus, scilicet Christus in carne, diabolus in seipso; unde Ysaias dicit: Fortis impegit in fortem et ambo pariter corruerunt. Christus sponsalia constituit per baptismum, in quo anima dat fidem, quando diabolo renunciat et omnibus pompis ejus et deo adherere promittit; per alias virtutes, quas receperit, facit castrum

  1. Illa] orig. Ille.