Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/487

E Wikisource
Haec pagina emendata est
465

virtute lapidis multa bona acquisivit et in miliciam est promotus; quod intelligens imperator eum ad se venire precepit et lapidem habere voluit pro pecuniis, aut extra regnum mitti. Ait Guido: Domine, lapidem vendam, sed unum dico; si non valorem michi dederitis, ad me redibit. Qui dedit sibi tricentos florenos, quem tamen Guido in arca sua invenit, et imperatori reddidit; qui admirans dixit: Dic michi, unde lapidem habuisti? Ille vero a principio usque ad finem narravit, quomodo senescallus in foveam cecidit cum leone, simia et serpente, et quod pro mercede vulneratus fuit a senescallo et quid a leone, simia et serpente recepit. Hoc audiens imperator, commota sunt omnia viscera ejus contra senescallum et ait ei: Quid est, quod audio de te? Ille negare non poterat; cui imperator: O pessime, magnam ingratitudinem fecisti Guidoni, ex quo de periculo mortis te liberavit et hic eum semivivum reliquisti! O miser, ecce bestie irrationales sicut leo, simia et serpens mercedem ei reddiderunt, tu vero hodie contra bonum malum reddidisti, et ideo omnia que habes et dignitatem tuam Guidoni dabis et te hodie in patibulo suspendendum judico. Quod audientes satrape imperii, eis placuit judicium et Guido imperium regebat et vitam in pace finivit.

Moralizacio. [101] Carissimi, iste imperator est deus qui omnia videt; pauper iste est homo, qui nichil ex se habet, Job. primo: Nudus egressus sum ex utero matris mee, nudus revertar illuc. Deus pauperem istum promovit, quando eum dominum paradisi constituit. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Fovea, in quam cecidit, est mundus, qui est plenus foveis scilicet periculis, quia totus mundus in maligno positus est. In isto mundo cecidit miser homo in multas foveas, Genes. iii: In sudore vultus tui etc. Leo in eandem foveam cecidit, scilicet filius dei, quando naturam humanam assumpsit, et in miseria magna triginta annis vixit, Psalmista: Cum ipso sum in tribulacione etc. Iste est leo, de quo dicitur Apocalyps. viii: Vicit leo de tribu Juda etc. Deinde simia i. e. tua consciencia cecidit, que ad modum simee lacerat ea, que ei displicent, quia semper contra peccatum murmurat. Item serpens cecidit in foveam, scilicet prelatus vel confessor, qui cum peccatore debet descendere i. e. condolere ejus peccatis secunda ad Corinth. vi: Quis infirmatur et ego non infirmor? Item Guido cum corda extraxit senescallum; sic filius dei cum corda passionis sue nos extraxit de fovea miserie et de potestate diaboli, sed miser homo hoc non obstante ingratus efficitur deo, quociens contra legem dei peccat. Guido erat verberatus; sic homo, quando mortaliter peccat, quantum in eo est, deum iterato