Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/488

E Wikisource
Haec pagina emendata est
466

crucifigit. Sed leo i. e. deus dedit Christo inquantam homo decem asinos oneratos i. e. omnia precepta sub ejus potestate, antiqua et nova, dispensando cum homine, et si illa precepta fecerimus, ad eternas divicias perveniemus. Guido ligna scindebat i. e. consciencia tua stimulat perpetrare, per que corpus et animam in die judicii operari poteris, propter que requiem eternam obtinebis; quia si contra conscienciam agas, ad gehennam deduceris. Serpens dedit ei lapidem triplici colore coloratum; sic prelatus et confessor per informacionem sacre scripture poterat lapidem i. e. Christum obtinere. Ille lapis erat niger, rubicundus, pulcher et albus; sic Christus speciosus forma pre filiis hominum; item niger erat per passionem, rubicundus per sanguinis effusionem. Qui ergo istum lapidem portat, ille habet habundanciam sine defectu, nec illum lapidem debes vendere [101b], nisi det tantum precium, quantum Christus, scilicet per contricionem, confessionem et satisfactionem; sed ingrati in patibulo infernali erunt suspensi, electi vero vitam eternam obtinebunt, quod nobis etc.




Cap. 120. (112.)

De mulierum subtili decepcione.

Darius regnavit prudens valde, qui tres filios habuit, quos multum dilexit. Cum vero mori deberet, totam hereditatem primogenito legavit, secundo filio dedit omnia, que in tempore suo acquisivit, tercio filio scilicet minori tria jocalia preciosa dedit, scilicet annulum aureum, monile et pannum preciosum. Annulus illam virtutem habuit, quod qui ipsum in digito gestabat, graciam omnium habuit, intantum quod quicquid ab eis peteret obtineret; monile illam virtutem habuit, quod qui eum in pectore portabat quicquit cor suum desiderabat quod possibile esset obtineret. Pannus illam virtutem habuit, quod quicumque super eum sederet et intra se cogitaret ubicumque esse vellet subito ibi esset. Ista tria jocalia dedit filio suo juniori, ut ad studium pergeret et mater ea custodiret et tempore opportune ei daret; statimque rex spiritum emisit, qui honorifice est sepultus. Duo primi filii ejus legata occupabant, tercius filius annulum a matre recepit, ut ad studium pergeret, cui mater dixit: Fili, scienciam acquire et a muliere caveas, ne forte annulum perdas. Jonathas annulum accepit, ad studium accessit et in sciencia profecit. Post hoc cito quadam die in platea ei quedam puella occurrebat satis formosa, et captus