litas regnat in mundo et avaricia? Certe nulla alia, quam quod illud, quod est malum, factum est bonum, scilicet pecunia; quod autem pecunia sit mala, probatur per philosophum, qui dicit, quod aurum sive argentum non est nisi fex terre; postquam iste feces facte sunt ita care, pietas recessit; sed tamen teste sapiente nichil iniquius, quam amare pecuniam. Spiritualiter peccatum, quod est majus malum, quod inveniri potest, hodie factum est bonum, quia pauci sunt, qui non peccent, contra quos propheta: Ve vobis, qui dicitis: Malum bonum et bonum malum! Tercius dixit; Racio habet licenciam. Que est racio, quod hodie Christiani carent nomine? Certe nulla alia, nisi quod racio in hominibus est licenciata. Homo vocatus est Christianus per racionem a Christo, sed homines non utuntur racione, quia homo cum in honore esset non intellexit etc. Nam porcis assimilatur per luxuriam, leoni per superbiam, cani per invidiam, vulpi per dolositatem, et ideo non meretur dici homo nec Christianus, quia vitam Christi totaliter deseruit. Spiritualiter verum est, quia si homo haberet racionem, deum super omnia diligeret; probo, quia racio dictat, quod bonum est diligendum et magis bonum magis diligendum et maxime bonum maxime diligendum; sed constat, quod deus est maxime bonus et bonum, quo majus cogitari non potest; ideo si homo haberet racionem, ipsum pre omnibus diligeret. Secundum: Fur est prepositus etc. Que est racio, quod pecunia etc. Nulla alia, nisi quod officiales sunt fures, non dico fures, sed unum per experienciam video, quod domini temporales sunt pauperes et prepositi habundant, Video eciam, quod isti villani rustici et alii pauperes modicum habent, et isti divites habundant. Que est racio, nisi [120b] quod fures existunt? Carissimi, si unus alteri quinque marcas vel tot florenos acciperet, nonne fur judicaretur? Sed isti quantum recipiunt de capitali summa, notum est confessoribus, et ideo veri fures non suspenduntur, teste philosopho, qui vidit, quod judex duxit furem ad patibulum philosopho ridente et judice querente, quare rideret, respondit, quod magnus fur duxit parvum furem. Spiritualiter verum est de illis, qui pro modica delectacione deo animas, quas suo sanguine acquisivit, furantur et diabolo subjiciunt. Tercium corobola; vulgariter deme wevel wilt vligen also hoege also der aern scilicet aquila. Ideo non est discrecio, nam illi, qui deberent agrum colere, hodie volunt dominari, nam postquam habent unum par ocrearum et calcarum et equum, ipsi equitare volunt et vocari domicelle Johannes et sic de aliis. Verum est de istis civitatentibus, quorum parentes fueruat pellifices et sutores etc. ipsi autem se habent ut milites; modica
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/524
Appearance