differencia est hodie in mundo. Similiter applica sicut scis et vis de mulieribus. Spiritualiter verum est de istis monialibus, monachis et clericis. Nota quomodo hodie vadunt etc. Quartus philosophus dixit: Voluntas est racio, ideo regnum male cogitur. Que est racio, quod terra male cogitur? Certe nulla alia, nisi quod dominorum consilium est malum; nam olim consiliarii solebant dare consilia juxta equitatem, nunc autem ea dant secundum voluntatem. Applica sicut vis et scis, quare hoc faciunt. Spiritualiter eciam verum est; quicquid racio dictat pro eterna salute, voluntas vult oppositum. Secundum: Denarius dat sentenciam etc. Que est racio, quod sic venditur justicia? Nulla alia quam denarius, quia, si veneris ad judicium, et si habueris dare pecuniam et si causam in justiciam habueris, judex pro te sentenciabit, non videt, si reus fueris, quia munera judicum oculos excecant. Spiritualiter eciam verum est in judicio confessionis; quia si volueris de magnis peccatis impetrare veniam faciliter et judicem confessorem placare, pecuniam ostendas, et licet non habuerit auctoritatem, te absolvet, penitenciam imponet. Nota eciam litteraliter de istis officialibus et curia romana, que non petit ovem sine lana. Tercium: Deus est mortuus etc. Certe si deus adhuc viveret, sicut ante incarnacionem, quando propter [121] peccatum luxurie totum mundum submersit octo animabus exceptis. [Nota,] quomodo homines tunc se solebant retrahere a peccatis, saltem timore, si non amore eo, quod sciebant deum omnia vindicare! Sed nunc quasi mortuus a nobis reputatur, nec de faturo judicio, vel de inferno, vel eterna pena, vel eterno regno cogitamus etc. Ecce audivistis duodecim raciones, quare totus mundus est in maligno positus. Quiescite ergo, carissimi, agere perverse! Discite[1] bene facere! Ysai. lxviii: Tunc cognoscetis veritatem, et veritas liberavit vos, quod nobis concedat.
Cap. 145. (137.)
De via salutis quam dominus deus per filium suum aperuit.Albertus narrat, quod tempore Philippi erat quedam via inter duos montes Armenie, que diu erat frequentata; postea autem accidit, nullum posse transire viam propter aeris infectionem, nisi exspiraret. Unde rex causam a sapientibus tanti mali querebat et nullus ex eis ei veritatem dicere poterat. Tandem vocatus Socrates dixit regi, quod edificium edificaret equalis altitudinis cum montibus. Quo facto fecit
- ↑ Discite] orig. Dicite.