Cap. 152. (151.)
Quod Christus ab eternis periculis et demonum obsidionibus nos liberavit.Quidam vero princeps nomine Cleonitus, cujus populus [119b] in quadam civitate claudebatur obsessus, qui volens populo suo caute consulere, quid sibi utilius expediret, precepit, ut unus de militibus suis obsidionem accederet, qui obsidentibus insultum preberet, ordinavit, quod in telis suis latenter et artificaliter scriberetur: Confortamine in domino et estote fideles in obsidione. In persona Cleoniti venio et obsidionem amovebo.
Moralizatio. Carissimi, princeps iste est Christus, populus obsessus in civitate peccatores in mundo, qui a demonibus obsidentur; quod si non divinitus admovemur, animas nostras occident; miles missus est predicator, apostolus ad Thim.: Labora sicut bonus miles! Ille miles in exteriori apparentia quasi adversarium peccatoribus ostendit, quia lanceam sagittam et insultus prebet, dum acuta verba nunc contra gulosos nunc contra luxuriosos et sic de ceteris proponit, sed pro certo amicus noster est, quia plus valent verbera diligentis, quam oscula blandientis.
Cap. 153.
De tribulacione temporali, que in gaudium sempiternum postremo commutabitur.Antiochus in civitate Antiochia regnavit, a quo ipsa civitas Antiochia nomen accepit. Ex conjuge sua filiam speciosissimam genuit. Que cum pervenisset ad etatem legitimam et species pulchritudinis accresceret, multi eam in matrimonium petebant cum magna et inestimabili dotis quantitate. Sed cum pater deliberaret, cui potissime filiam suam daret in matrimonium, hoc nesciens, quia iniqua concupiscentia crudelitatisque flamma in amorem filie sue exarsit, cepitque eam amplius diligere, quam patrem oporteret. Qui cum luctaretur cum furore, pugnat cum pudore, vincitur amore. Quadam die accessit ad cubiculum filie sue et omnes a longe sedere jussit, quasi cum filia sua colloquium secretum habiturus. Stimulante furore libidinis diu repugnante filia nodum virginitatis eripit et pudorem violavit. Cumque puella quid faceret cogitaret, nutrix subito ad eam intravit. Quam ut vidit, flebili vultu ait: Ob quam rem