affligitur anima tua? Puella ait: O carissima, modo in cubiculo isto duo nobilia nomina perierunt. Ait nutrix: Domina, quare hoc dicis? At illa: Quia ante matrimonium meum pessimo scelere sum violata. Nutrix cum hec audisset et vidisset, amens quasi facta ait: Et quis diabolus tanta audacia thorum regine ausus est violare? Ait puella: Impietas fecit hoc peccatum. [120] Nutrix ait: Cur non indicas patri? Puella ait: Ubi est pater? Si intelligas, peribit nomen patris in me; mortis mihi remedium placet. Nutrix audivit eam mortis remedium querere, blando eam sermonis eloquio revocavit, ut a proposito suo recederet. Inter hec impius pater, cum simulata mente ostenderet civibus pium patrem, inter domus parietes maritum se esse filie letatur, et ut semper impiis filie thoris frueretur, ad expellendos petitores, qui eam in conjugem petebant, novum genus nequicie cogitavit; questionem vero proponebat, dicens: Si quis questionis mee solucionem invenerit, filiam meam in uxorem habebit, et si defecerit, decollabitur. Plurimi undique reges propter incredibilem et inauditam puelle speciem venerunt, si quis forte prudentia litterarum questionis solucionem invenisset. Quasi nihil dixisset, decollabatur et caput ejus supra portam suspendebatur, ut advenientes imaginem mortis viderent et turbarentur, ne ad tales condiciones accederent. Hoc totum fecerat, ut ipsemet cum filia sua poterat in adulterio permanere. Cum vero tales crudelitates exerceret Antiochus, interposito brevi tempore adolescens quidam Tyrus patrie sue princeps locuples valde, Appollonius nomine, bene litteratus, navigans Antiochiam intravit, ingressusque ad regem ait: Ave, rex! Et ille: Salvi sint nupturi parentes tui! Ait juvenis: Peto filiam tuam in uxorem. Rex, ut audivit, quod audire nolebat, at respiciens juvenem et ait: Nosti nuptiarum condicionem? Ait juvenis: Novi et ad portam vidi. Indignatus rex ait: Audi ergo questionem! Scelere vehor, materna carne vescor, quero fratrem meum matris mee virum, nec invenio. Puer accepta questione paullulum recessit a rege, et cum scientiam quereret, deo favente solucionem questionis invenit, et reursus ad regem ait: Bone rex, proposuisti questionem, audi ergo solucionem! Nam quod dixisti: Scelere vehor, non es mentitus; te enim ipsum intuere! Materna carne vescor; filiam tuam respice. Rex cum audivit solucionem questionis juvenem solvisse, timens, ne peccatum suum patefieret, irato vultu eum respiciens dixit: Longe es juvenis a questione, nichil verum dixisti, decollari quidem promerueris, sed ecce habebis dierum triginta spacium; recogita tecum, revertere ad terram tuam! Et si solucionem questionis inveneris, filiam meam in matrimonium accipies; sinautem, decollaberis!
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/533
Appearance