Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/536

E Wikisource
Haec pagina emendata est
514

beneficii memores fugam celaturos. Scitote enim, non me malicia [121b] Antiochi esse fugatum, sed per viam feliciter huc sum delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo precio, quo sum in patria mercatus, octo ereis singulos modios. Cives hec audientes, quod singulos modios octo ereis mercarentur, hilares effecti sunt ac gratias agentes statim frumenta parabant. Tunc Appollonius ne deposita regia dignitate mercatoris magis quam donatoris nomen videretur assumere, preciumque assumens ejusdem civitatis utilitatibus redonavit. Cives autem ut tanta viderent ejus beneficia, bigam in foro statuerunt, in qua stans dextra manu fruges et sinistro pede calcaret, et in base scripserunt: Civitati Tharsie Tyrus Appollonius donum dedit, quod civitatem a seva morte liberavit. Deinde interpositis paucis diebus hortante Stranguilione et Dionysiade ejus conjuge ad Pentapolim Tyrenorum navigare proposuit, ut illic lateret eo, quod beneficia cum opulentia et tranquillitate agerentur. Ideo cum ingenti honore ducitur ad mare, et valedicens omnibus, ascendit ratim, sed tribus diebus et noctibus totidem ventis prosperis navigans, subito pelagus mutatus est, postquam littus Tharsie reliquit. Nam paucis horis ventis concitatis aquilone vento auroque instante classe celum nimia se pluvia erupit, populus Tyri procella corripitur, ratis pariter dissolvitur, zephyri fretum perturbant, grando ac nubes tenebrosa incumbebant, flant venti fortiter intantum, quod mors cunctos occuparet; tunc unusquisque rapuit sibi tabulas, tamen in illa caligine tempestatis omnes perierunt, Appollonius vero unius tabule beneficio in Pentapolitanorum litore est pulsus. Stans autem in litore, intuens mare tranquillum, sic ait: O pelagi fides, facilius incidam in manus crudelissimi regis, quo pergam, quam patriam petam; quis notus huic ignoto auxilium dabit? Hec dum loqueretur Appollonius, aspexit juvenem venientem contra se, quendam robustum piscatorem, sordido sacco coopertum. Cogente necessitate prostravit se ad pedes ejus, profusis lacrimis ait: Miserere, quicunque es, nudo naufrago, non humilibus parentibus sed notabilibus genito, et ut scias, cui misereris, ego sum Tyrus Appollonius patrie mee princeps; deprecor te auxilium vite mee. Piscator, ut vidit speciem juvenis, misericordia motus erigit illum et duxit infra tecta domus, posuit epulas, quas habere potuit, et, ut plenius sue pietati satisfaceret, exuens se, tribunarium in duas partes dividens, unam dedit juveni, dicens: Tolle, quod habeo, et vade in civitatem! Ibi invenies forsitan, qui tui misereatur; si non invenies, huc ad me revertere; paupertas quecunque sufficiat. Piscemur simul; illud tantum admoneo te, ut, si quando dignitati tue