juxta litus, visus est a quodam servo suo Elinato[1] nomine, qui supervenerat in ipsa hora, et accedens ad eum dixit: Ave, rex Appolloni! [121] Ille salutatus[2] fecit, ut potentes facere consueverant, sprevit hominem. Tunc senex indignatus est valde et iterum salutavit eum et ait: Ave, rex Appolloni! Resaluta et noli despicere paupertatem honestis moribus decoratam! Si enim scis, quod scio, cavendum est tibi! Et ille: Si placet, dicito mihi! Qui ait: Proscriptus es. At ille: Et quis patrie sue proscripsit principem? Elinatus ait: Rex Antiochus. Qua ex causa? Elinatus ait: Quia quod pater est, tu esse voluisti. Appollonius ait: Et pro quanto me proscripsit? Et ille: Quicunque te illi vivum exhibuerit, quinquaginta talenta auri, qui vero caput tuum protulerit, centum accipiet; et ideo moneo te, fuge in presidium. Sed cum hec dixisset, Elinatus recessit. Tunc Appollonius eum rogavit, ut ad se veniret, et centum talenta auri daret ei, et ait: Accipe tantum de paupertate mea, quia meruisti, et amputa caput meum et regi presentes et tunc magnum gaudium habebit! Ecce habes centum talenta auri et tu es innocens, quia te conduxi, ut gaudium offeras regi. Cui senex ait: Domine, absit hoc a me, absit ut hujusmodi rei causa premium accipiam! Apud bonos homines amicicia premio non est comparanda. Et valedicens discessit. Post hec Appollonius cum spaciatur in eodem loco supra litus, vidit hominem contra se venientem dolentem et mesto vultu, Stranguilionem nomine. Accessit ad eum protinus et ait Appollonius: Ave, Stranguilio! Et ipse ait: Ave, domine Appolloni! Et rursum ait: Quare in his locis turbata mente versaris? Ait Appollonius: Quia filiam regis, ut verum dixeram, conjugem et in matrimonium petivi: petivi itaque, si fieri potest, in patria nostra nolo latere. Stranguilio ait: Domine Appolloni, civitas nostra pauperrima est et non potest tuam nobilitatem sustinere; preterea duram famem et sterilitatem patimur annone, nec eciam jam civibus ulla spes est salutis, sed crudelissima mors est ante oculos nostros. Appollonius ait: Agite gratias deo, qui me profugum vestris finibus applicuit! Dabo civitati vestre centum millia modiorum frumenti, si fugam meam tantum celaveritis. Stranguilio ut hec audivit, prostravit se ante pedes ejus et ait: Domine Appolloni, si esurienti civitati subveneris, non solum fugam tuam celabimus, sed, si necessitas fuerit, pro salute tua dimicabimus. Ascendensque Appollonius tribunal in foro presentibus cunctis civibus de ejus[3] civitate dixit: Cives Tharsenses, quos annone penuria turbat et opprimit, ego Tyrus Appollonius relevo; credo enim vos hujus
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/535
Appearance