Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/538

E Wikisource
Haec pagina emendata est
516

contra te locum honoratum tenet, qui multum dolet? Ait rex: O dulcis filia, juvenis iste naufragus est et gymnasia mihi gratissime fecit, propter quod ad cenam vocavi illum; quis autem sit nescio; sed si vis scire, interroga eum; te decet omnia nosse, et forsitan, dum cognoveris, misereberis ei. Hec audiens puella ad juvenem accessit et ait: Carissime, generositas nobilitatem ostendit. Si tibi molestum non est, indica mihi nomen tuum et casus tuos. Et ille: Si nomen queris, in mare perdidi, si nobilitatem, Tyro reliqui. Ait puella: Apertius dic, ut intelligam! Tunc Appollonius nomen suum et omnes casus exposuit. Finitis sermonibus fundere lacrimas cepit. Quem ut vidit rex flentem, ait filie: Nata dulcis, peccasti; dum nomen et casus adolescentis petivisti, veteres ejus dolores renovasti. Dulcis ergo filia, ex quo jam scis veritatem, justum est, ut liberalitatem tuam quasi regiam ei ostendas. Puella ut audivit voluntatem patris, respiciens juvenem ait: Noster es, Appolloni! Depone merorem et a patre meo locupleteris. Appollonius cum gemitu et verecundia gratias egit. Tunc rex ait filie sue: Defer liram, ut cum cantu exhilares convivium. Puella jussit sibi afferri liram et cepit cum omni dulcedine liram percutere. Omnes eam ceperunt laudare et dicere: Non potest melius nec dulcius audiri. Inter quos solus Appollonius tacuit. Ait ei rex: Appolloni, fedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant; quare tu solus vituperas? Ait ille: Bone rex, si permittas, dico, quod sentio. Filia tua in artem musicam incessit et nondum didicit; igitur jubeas mihi tradi liram et statim scias, quod nescivisti! Rex ait: Appolloni, video te eruditum in omnibus. Jussit sibi tradi liram et egresso foras corona capitis eum decoravit, accipiensque liram intravit triclinium, pulsabat ante regem tanta dulcedine, ut omnes non Appollonium sed Appollinem crederent. Discumbentes cum rege dixerunt, quod nunquam melius audissent nec vidissent. Filia regis hec audiens respiciens juvenem capta est in amorem ejus et ait ad patrem suum: O pater, permittas me dare juveni, quod mihi placet. Ait rex: Permitto. Illa respiciens Appollonium ait: Magister Appolloni, accipe ex indulgentia patris mei auri ducenta talenta, argenti libras quadringentas vestemque copiosam servos xx, x ancillas. Quibus ait: Afferte, quod promisi! Et presentibus amicis exposito triclinio jussu regine allata sunt omnia. Quo facto levaverunt se omnes et licenciati discesserunt. Appollonius ait: Bone rex miserorum misericors et tu regina amatrix studiorum et dilectrix philosophie, valete! [123] Et respiciens famulos, quos sibi regina donaverat, ait: Attollite, famuli, hec, que mihi data sunt, et eamus et