Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/539

E Wikisource
Haec pagina emendata est
517

hospicium queramus. Puella timens, ne amatorem perderet, tristis est facta; respiciens ad patrem ait: Bone rex et pater optime, placeat tibi, ut Appollonius hodie ditatus abscedat, et quod illi donavimus a malis ne rapiatur. Tunc rex festinus jussit sibi assignari aulam, ubi honeste quiesceret. Puella vero amore accensa inquietam habuit noctem, mane vero cubiculum patris adiit. Quam ut vidit pater, dixit: Quid est hoc, quod preter consuetudinem ita mane evigilasti? Puella ait: Requiem habere non potero, et ideo, carissime pater peto, ut me tradas juveni ad doctrinandam, quod potero artem musicam et alia addiscere. Rex hec audiens gavisus est, jussit ad se juvenem vocari, cui ait: Appolloni, filia mea multum cupit artem tuam addiscere; ideo rogo te, ut ei ostendas omnia, que nosti, et ego mercedem condignam retribuam. Et ille: Domine, paratus sum voluntati vestre satisfacere. Docuit puellam, sicut ipse didicit; post hec puella pre nimio amore juvenis infirmatur. Rex ut vidit filiam suam incurrisse egritudinem, subito medicos vocavit, illi vero venas et singulas partes corporis tangebant et nullam egritudinem invenerunt. Post paucos dies tres juvenes nobilissimi, qui per longum tempus filiam in matrimonium petierant, regem una voce pariter salutaverunt. Quos intuens rex ait: Qua de causa venistis? At illi: Quia sepius nobis promisistis uni ex nobis dare filiam vestram in matrimonium; propter quod hodie simul venimus; cives tui sumus, divites et ex nobilibus parentibus geniti, et ideo de tribus tibi elige, quem vis habere generum. Rex ait: Non apto tempore me interpellastis. Filia mea studiis vacat et ob amorem studiorum imbecillis jacet. Sed ne videar vobis nimis diferre, scribite in codicillis vestris nomina vestra et dotis quantitatem, que transmittam filie mee, ut ipsa eligat, quem voluerit. Illi hoc fecerunt, rex accepit scripturam et legit, signavitque, dedit Appollonio, dicens: Tolle, magister, has scripturas et trade discipule tue! Appollonius recepit scripturas et puelle portavit. Puella ut vidit, quem diligebat, ait: Magister, quid est, quod solus introisti in cubiculum? Appollonius ait: Sume codicillos, quos tibi misit pater tuus, et lege! Puella codices aperuit et legit tria nomina petitorum, projectisque codicillis respiciens Appollonium dixit: Magister Appolloni, utrum non doles, quod alteri debeo in matrimonium tradi? Et ille: Non, quia omne, quod est tibi honor, erit et commodum meum. Ait puella: Magister, si me amares, doleres.[1] Hec dicens [123b] rescripsit, signavit codicillos, traditque Appollonio, ut eos regi deferret, et scripsit hec: Rex et

  1. doleres] orig. dolores.