Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/542

E Wikisource
Haec pagina emendata est
520

erogaturum, quam dolor imperat. Continuo jubet parari rogum, sed cum edificatur atque deponitur, supervenit discipulus medici adolescens et, quantum ad ingenium pertinet, senex. Hic cum corpus speciosum super rogum positum videret, intuens eum magister ait: Bene venisti, hec enim hora expectavit te. Tolle ampullam unguenti et quod supremum est de funere, superfunde sepulture! Venit juvenis ad corpus, extraxit de pectore vestes, fudit unguentum tractum manu, totum corpus ad precordia vivere sensit. Obstupuit juvenis, palpat venas et indicia rimatur narium, labia labiis probat, sensit vitam cum morte luctantem et ait ad servos: Supponite faculas per quatuor angulos lente et temperate! Quo facto sanguis ille, qui coagulatus erat, est liquefactus. Quod ut vidit juvenis, ait magistro: Puella, quam mortuam dicis, vivit, et ut facilius mihi posses credere, experimento satisfaciam. Hiis dictis tulit puellam et in cubiculum suum posuit, super pectus ejus calefaciens oleum, madefecit lanam et posuit super corpus suum, sic, quod sanguis ejus, qui intus erat, coagulatus esset, tempore liquefactus est, cepitque spiritus per medullas descendere. Venis itaque patefactis, aperuit oculos et recipiens spiritum ait: Qualis tu es, non tangas aliter, quam oportet tangere, quia filia regis sum et regis uxor. Juvenis hec audiens, gaudio plenus introivit ad magistrum in cubiculum, et ait: Ecce, magister, puella vivit! Qui ait: Probo peritiam, artem laudo, prudentiam miror. Diligentiam audi discipline, noli artis tue esse ingratus, accipe mercedem, hec enim puella multam pecuniam secum attulit! Et jussit eam salubribus vestibus cibis et fomentis optimis recreari. Post paucos dies, ut cognovit eam ex regio genere ortam esse, adhibitis amicis, filiam sibi adoptavit, et rogabatur ab ea cum lacrymis, ne ab aliquo tangeretur. Inter sacerdotes Dyane templi eam cum feminis misit, ut inviolabiliter servaretur. Inter hec dum Appollonius navigat cum ingenti luctu, gubernante deo applicuit Tharso et descendens a rati petiit domum Stranguilionis et Dyonisiadis. Quos cum salutasset, omnes casus suos exposuit ei dicens: Cum dolore mortua est conjux mea; tamen filia est servata, de qua gaudeo; ideo sicut in vobis confido, amissum regnum, quod mihi servatur, accipere volo, neque ad socerum revertar, cujus in mari perdidi filiam, sed agam potius opera mercatoris. Vobis commendo [125] filiam meam, ut cum filia vestra Philomacia nutriatur nomine, et ut filia mea vocetur Tharsia; preterea uxoris mee nutricem Ligozidem nomine curam tue puelle custodire volo. Hec dicens tradidit Stranguilioni infantem, deditque aurum, argentum et vestes copiosas et