Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/541

E Wikisource
Haec pagina emendata est
519

filia sua dei judicio in fulmine percussus est, opes autem et diademata nobis sunt reservata. Permitte me navigare cum viro meo! Rex autem exhilaratus naves jubet produci in litus et omnibus bonis impleri; propterea nutricem ejus, nomine Ligozidem, et obstetricem propter partum ejus simul navigare precepit,[1] et data proficiscendi copia deduxit ad litus, osculaturque filiam et generum, navigabant. Sed cum per aliquot dies in mari fuissent, surrexit tempestas magna; puella interim infirmatur, procreans filiam, quod facta est quasi mortua. Quod cum videret familia, exclamabat voce magna et ululatu. Hec audiens Appollonius, cucurrit, vidit conjugem suam quasi mortuam jacentem, ut ei videbatur, scidit a pectore suo vestes, profusis fletibus jactavit se super corpus ejus et ait: Cara conjux Altistratis filia, quid respondebo patri tuo pro te? Et cum hoc dixisset, dixit ei gubernator: Corpus mortuum navis sufferre non valet; jube ergo corpus in pelagum mitti, ut possimus evadere. Appollonius ait ad eum: Quid dicis, pessime? Placet tibi, ut hoc corpus in pelagus inmittam, quod naufragum me et egenum suscepit? Vocavit servos suos et ait: Faciatis loculum et foramina et cum bitumine liniri et sit carta plumbea intus posita et obturetur, perfecto loculo regalibus ornamentis exornent. Puellam in loculo ponunt et copiam auri ad caput ejus, et dedit osculum funeri, fundens super eam lacrimas. Tunc jussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut pro filia nepotem regi ostenderet, et jussit loculum mitti in mari cum maximo fletu. Tercia vero die unda maris ejecit loculum ad litus Ephesorum a longe a domo cujusdam medici, Cerimonis nomine, qui cum discipulis suis eadem die in litore ambulavit. Tunc vidit loculum effusis fluctibus jacentem, ait servis suis: Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad villam perferte! Quod cum fecissent, medicus aperuit, vidit puellam regalibus ornamentis decoratam et speciosam valde et quasi mortuam jacentem, obstupuit et ait: O bona puella, quare estis sic derelicta? Vidit subtus caput ejus pecuniam positam et sub pecunia cartam scriptam et ait: Perquiramus, quid continetur in carta! Quam cum aperuisset, invenit titulum scriptum: Quicunque hunc loculum invenit, peto, ut x aureos habeat et x funeri impendat; hoc enim corpus multas lacrimas reliquit parentibus et dolores amaros. Quod si aliud fecerit, quam quod dolor exposcit, ultimum diem incidat, nec sit, qui ejus corpus sepulturae commendat. Perlectis autem cartulis ad servos suos ait: Prestemus corpori, quod dolor [124b] exposcit! Juro vobis per spem vite mee, in hoc funere amplius me

  1. precepit] orig. ceperunt.