et libenti animo discubuit, posuitque decem aureos in mensa et ait: Ecce non frustra me invitaveritis! Et dixerunt: Domine, regratiamur vobis. Cum autem princeps vidisset omnes discumbentes, ait: Quis est dominus navis? Ait gubernator: Dominus navis in luctu moratur; jacet inferius et mori optat in mari, conjugem perdidit et filiam in terra aliena. Athanagora ait uni servo Ardalio nomine: Dabo tibi duos aureos; tantum descende et dic ei: Rogat te princeps civitatis hujus, procede de tenebris ad lucem! Ait juvenis: Non possum aureis tuis crura reparare. Quere alium, quia jussit, quicunque eum appellaverit, crura ejus frangantur. Athanagora ait: Hanc legem vobis constituit, non mihi; ego autem descendam ad eum. Dicito mihi, quomodo vocatur. At illi: Appollonius. Audito hoc nomine, ait intra se: Et Tharsia appellavit patrem suum Appollonium! Descendit ad eum; quem ut vidit barba prolixa, caput squalidum, submissa voce dixit: Ave, Appolloni! Appollonius ut audivit, putans se ab aliquo servorum appellari, turbulento vultu respiciens vidit ignotum hominem, honestum et decorum, siluit. Ait ei princeps: Scio, te mirari, quod ego ignotus te appellavi. Disce, quia princeps sum hujus civitatis, Athanagora nomine; descendi ad litus naves contuendas; inter cetera vidi navem tuam decenter ornatam et amavi aspectum suum;[1] invitatus eram a nautis tuis, ideo ascendi et libenti animo discubui; inquisivi dominum navis, quem dixerunt in luctu grandi esse; propter quod ad te descendi, ut te de tenebris producerem ad lucem; spero, quia dabit tibi deus post luctum gaudium. Appollonius levavit caput et dixit: Quis es, domine, vade in pace; ego autem non sum dignus epulari, et ideo amplius vivere nolo. Athanagora confusus ascendit in superiori navis et dixit: Non valeo persuadere domino vestro, ut ad lucem exeat; quid faciam, ut revocem a proposito mortis? Vocavit unum de pueris suis et ait: Vade ad lenonem et roga eum, ut mittat ad me Tharsiam; habet enim sapienciam et sermonem suavem; poterit eum forsitan exhortari, ne talis taliter moriatur. Venit igitur puella ad navem, ad quam ait Athanagora: Veni ad me, Tharsia! Ubi nunc est ars studiorum tuorum, ut consoleris dominum navis in tenebris sedentem, [128] et ut provoces eum exire ad lucem, quia nimis dolet pro conjuge et filia sua. Accede ergo ad eum, ut ad lucem veniat, quia forte deus per te luctum suum in gaudium convertet. Si enim hoc poteris facere, dabo xxx sestercias auri et totidem argenti et triginta dies redimam te a lenone. Puella hec audiens, constanter ad eum descendit et humili voce salutavit eum dicens:
- ↑ suum] orig. tuum.