Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/549

E Wikisource
Haec pagina emendata est
527

Salve, quicunque es, et letare scias; quia innocens virgo, que virginitatem suam inter naufragia sua et castitatem inviolatam conservavit te salutat! Tunc in carminibus cepit modulata voce cantare et in tanta dulcedine, quod admirabatur Appollonius; et dixit cantando ea, que hic sequuntur:

Per scortes gradior, sed scortum conscia non sum,
Sic spinis rosa nescit violari et ullis,
Corruit et raptor gladium ferientis ab ictu.
Tradita lenoni, non sum violata pudore.
Vulnera cessassent animi, lacrimeque deessent.
Nulla ergo melior, si noscem certa parentes.
Unica regalis generis sum stirpe creata.
Ipsa jubente deo letari credo aliquando.
Fuge modo lacrimas, curam dissolve modestam!
Redde polo faciem mentemque ad sidera tolle!
Jam deus est hominum plasmator rector et auctor;
Non sinet has lacrimas casso finire labore.

Ad hec Appollonius levavit oculos, et ut puellam vidit, ingemuit et ait: Heu mihi misero, quamdiu luctabor! Gratias ago prudentie tue et nobilitati! Hanc vicem rependo, ut memor tui sim; quando letari licet, regni mei viribus levabor; forsitan, ut dicis, regio genere orta es, natalibus parentum tuorum representaberis; nunc accipe centum aureos et recede! Noli me appellare; recenti enim luctu renovata calamitate tabesco. Puella acceptis aureis abire cepit et ait ad eam Athanagora: Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti; non potuisti facere misericordiam ac subvenire homini interficienti se? Et ait Tharsia: Omnia, quecunque potui, feci, et dans mihi centum aureos abire rogavit. Athanagora ait: Dabo tibi ducentos et descende et redde ei, quos dedit, et dic: Salutem tuam quero et non pecuniam. Descendens Tharsia ait, et sedit juxta eum: Si in isto squalore estimasti manere, permitte me tecum sermocinari: Si ergo parabolarum mearum solveris questionem, vadam; sin alias, refundam tibi pecuniam et recedam. Tunc Appollonius, ne reciperet pecuniam, sed eciam puelle prudentis ne negaret sermones, ait: Licet in malis meis nulla cura mihi suppetat, nisi flendi et lugendi, tamen, ne ornamento prudentie tue caream, dic, que mihi interrogatura es, et abscede; peto enim ut fletibus meis [128b] spacium tribuas. Ait Tharsia: Audito me!

Est domus in terris, que nobis clausa resultat;
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes,
Ambo cum currunt, hospes simul et domus una.